855
VIS MAGNETICA.
613
advectum, turbet, moveat, ac confusum
reddat. Etenim vitis aliquando receperat
potentiam crescendi & multiplicandi se,
ante natas stellas. Erantque vegetabilia
ante stellas, harumque putantum influxum.
Quocirca etiam in essentia nequeunt esse
conjuncta, quorum unum absque alio
consistere potuit. Imò floret vitis alibi
tempestivius: annisque pluvialibus aut
frigidioribus tardius floret vitis nostra,
cujus tamen florem ac scenas efflorescen¬
tiae vinum imitatur, adeoque nec Astra¬
respicit, ut ad illorum nutum se turbet.
Denique nec vinum auscultat efflorescen¬
tiae capparùm quorumlibet, ac solius vi¬
tis. Adeóque non in causam universalem.
mundanae vicissitudines oeconomicam re¬
ctricem auram confugiendum, ut scilicet
potius ad adynata & absurda recurta¬
mus, quàm ad proxima symboli, unitatis.
que commercia, licet hactenus Scholis
impervia. Porrò in Cerevisiis id longè ma¬
nifestius adhuc apparet. Cum olim avi¬
nostri vidissent ex hordeo, quomodolibet
ebullito, non nisi inanem ptisanam, vel
pultem etiam coqui; meditati sunt hor¬
deum, prius germinari debere (quod tum
Maltam vocant) nudè demum cerevisias
suas vinorum aemulas coxerunt. In quo
inprimis aliquot notabilia coincidunt.
Nimirum excitatur in hordeo germen ve¬
getabile, quod siccato deinceps hordeo
interit, spemque crescendi amittit, tanto
que magis per commutationem in fari¬
nam, ac dein per posteram ebullitionem,
despondet à virtute crescitiva: attamen
his non obstantibus retinet spiritum vi¬
nosum, aquae vitae, ac inebriantem, quem
tamen nondum actu possidet: sed tan¬
dem dierum numero vi fermenti acquirit.
In unico scilicet unius grani gremio, uni¬
cus spiritus diversis potestatibus insigni¬
tur, castraturque una, relicta altera. Quod
sanè ad huc longè mirabilius, elucescit. Vbi
cere visia ex malta, sese, non secus atque
alias vinum solitum est, turbat dum hor¬
deum floret. Adcóque hinc conspicua est
potestas in absens longè dissitum. Siqui¬
dem sunt urbes, à quibus amoena prata ar¬
cent hordei sationem per multa milliaria,
tantoque potentius probant cerevisiae
consonantiam sui, cum absente hordeo
florido: quantum castratio potentiae ger¬
minandi, crescendique spes abstulere: ac
demum aqua vitae, detenta ac reclusa in¬
tra cerevisiam, cadum, carceremque cella¬
rii, non potest sospite cerevisia divagari
per aliquot leucas ad florentem hordei
aristam, ut inde redux procellosa, resi¬
duam cerevisiam multa turbet confusio¬
ne. Certè longè tranquillius est iter, pro
consensu magnetico inter quaedam agen¬
tia procul invicem distantia: quàm est
somniare peregrinantem aquam vitae è
cere visia cellarii ad florens hordeum, in¬
deque redire ad pristina pennarii & cere¬
vlsiae receptacula. Atqui opportunè ae¬
quem lucidè magnetismum, sui operatio¬
nem in distans confirmat, signum à prae¬
gnantis appetitu foetui impressum. Esto¬
scilicet gravida, quae cerasum appetat a¬
lienum, digito sibi frontem scalpat. Ex¬
tra dubium, foetus in fronte signatur ce¬
tasi imagine, quae deinceps singulis annis
viridescit, albescit, flavescit, ac tandem ru¬
bet, iuxta tenorem arborum. Et adhuc
multo mirabilius easdem vicissitudines
maturitatum exprimit: quod idem foe¬
tus, in Hispania (ubi cerasus floret sub fi¬
nem Februarii) imitatus sit praefatas ce¬
rasi scenas longè citius, quàm penes nos.
Adeóque confirmatur per hoc nedum a¬
ctio in distans: sed & conformitas essen¬
tiarum cerasi, in trunco ligneo & carneo:
consanguinitas entis, parti per imagina¬
tionem instantancam, & per nuclei suc¬
cessiuam annorum seriem explicati. Sanè
non debent doctiores ad cacodaemonem
reiicere, quae sua debilitate ignorant: nam
sanè utrobique occurrunt in natura, quae
nostra tenuitate explicare non valemus.
Non enim insolenti temeritate caret, ad
diabolum referre dona DEI in natura,
quaecunque nostra exiguitas non capit.
Prae¬
Iiii 3