855
614
DE SYMPATHETICIS MEDIIS.
Praesertim ubi omnis causarum demon¬
stratio à priori exsulat à nobis, ac potissi¬
mum ab Aristotele, qui totius naturae
ignarus fuit, privusque dono bono, quod
descendit à Patre luminum, cui omnis sit
honos & sanctificatio.
DE SYNPATHETICI
MEDIIS
DIstuli superius claudere tra¬
tatum de Iniectis, donec
de conceptis sat superque
constaret. Conjunxi nam¬
que Iniecta conceptis, quod
in Imaginativae radice connexa starent.
Vtrumque autem ostendi, quantum nos
laedat & infirmet; unum quidem tan¬
quam ens peregrinum, aliunde desum¬
tùm, eminus delatum, variam calamita¬
tem accumulans: alterum vero domi pe¬
nes nos natum. Restabat modo scrutari,
an furfures nihil haberent adhaerentis si¬
liginis: an ab iisdem initiis peti non pos¬
set, quòd tantis compensaretur pro ma¬
lis? Deprehendi itaque inprimis, media
synpathetica simul colligari. Anno 1639.
exit libellus, cui titulus: Erici Mohy
Eburonis pulvis Synpatheticus, quo vul¬
nera sanantur, absque medicamenti ad
partem affectam applicatione, & super¬
stitione: Galenicarum & Aristotelica¬
rum rationum cibro eventilatus. In quo
Aristotelicè sat probatum, quae pollice,
tur titulus: sed vim directricem neglexit,
quae synpathetici pulveris vires, in cruen¬
to linteolo receptas, deferat ad vulnus
distans. Cruor quidem è vulnere, vel pus,
sanies re ab ulcere, linteo excepta, reci¬
piunt quidem balsamum, ab ente sanati¬
ro, pulvere inquam vitrioli, potestatem
medicam, connexam in praefato medio
determinatam: ad diriguntur vires acce¬
pti balsami, ad obiectum vulneratum, non
quidem vi Astrorum influentiali, & mul¬
to minus sponte evolant ad obiectum di¬
stans. Ergo Ideae applicantis remedium
srmpatheticum connectuntur in medio,
& fiunt directrices balsami, ad obiectum
sui desiderii. Prout superius de Ideis de¬
siderii, in Iniectis adhuc meminimus.
Mohyns potentiam synpatheticam ex A¬
stris dimanare retur, quia influentiarum
aemulam. Ego vero ex propinquiori lon¬
gè subiecto desumo. Nimirum ex Ideis
dirigentibus, matre charitate, sive deside¬
rio bene volo genitis. Hinc namque feli¬
cius operatur iste pulvis synpatheticus
per manum unius, quàm alterius applica¬
tus. Optimè idcirco semper processum
observavi, ubi cùm amoroso desiderio, &
cura charitatis instituitur remedium: pa¬
rum autem feliciter succedere, si operans
incurius sit, aut ebrius. Adeoque haec
astra mentis deinde pluris feci, in synpa¬
theticis: quàm Astra coelorum.
Quod autem conceptae Imagines, in
distans ferantur, probat praegnans mani¬
festò. Quippe quae suorum conceptuum
Ideas illico omnes transfert in foetum, à
matre non aliàs dependentem, quam
communione universalis alimenti. Equi¬
dem cum desiderii directio ejusmodi, sit
planè naturalis, non mirum, quod caco¬
demon exigat suarum scrofarum Ideas, de¬
siderii in medium à se oblatum connexas.
Ideae sciliet desiderii per modum influentia¬
rum coelestium, iaciuntur in proprium ob¬
iectum, utcunque localiter remotum. Di¬
riguntur: nempe à desiderio obiectum
sibi specificante, non secus atque visus
Basilisci, vel nutus Torpedinis, reflecti¬
tur in obiectum volitum. Ostendi nam¬
que iam in praediductis, ne quidem dia¬
bolum aliquid in directionibus Iniecto¬
rum tribuete: sed opus habere directrice
&