855
DE INSPIRATIS.
615
& operatrice libera. Non enim quod ve¬
lim infamare remedia synpathetica, eo
quod diabolus operetur aliquid circa In¬
iecta. Quid enim commune habent syn¬
pathetica, licet diabolus in Iniectis coo¬
peretur per nefaria media naturalia, à suis li¬
petita mancipiis. Res enim quaeque à si¬
nibus & intentis rea vel bona censebi¬
tur. Sufficitque, quod synpathetica cum
Iniectis, conveniant in mediis naturali¬
bus.
DE INSPIRATIS.
RErum indistincta novitas me¬
dudum in mentalibus Rece¬
ptis detinuit. Nunc demum
prosequor tertium Rece¬
ptorum genus. Inspirata vo¬
co. Forinsecus enim in nos intrant, & ple¬
rumque unà cum aëre. Ex antris nimi¬
rum, paludibus, fodinis, montibus, ventis
provincialibus, serpentibus, sordibus, ca¬
daveribus, vel crescentibus. Sunt enim
rerum exhalationes, quae proditoriè at¬
que insensiliter vitam nostram suffuran¬
tur. Etenim Illiricum, Dalmatia, provin¬
ciae olim populosae, itemque celeberri¬
mae olim Alexandria, quanquam ferti¬
lis glebae solum habeant; nunc penè de¬
serta, ob dirum virus, quod confestim
ad vitae tendit epilogum. Spagyrus sic
quotidie, sylvestre atque perniciosum
Gas, è carbonibus aquis stygiis, & fusio¬
nibus mineralium haurit, semelque in¬
tro attractum, Archeum turbat juxta in¬
dolem cuique veneno propriam. Sic aër
loci importunis fermentis infectus, Gas
profert, quod locis solitas aegritudines
dat. Quas perperam alii in locorum Tar¬
taros retulere. Enimvero per moram, fu¬
ligines quaevis suos inquinant vasorum
parietes, undè videlicet sub sexta dige¬
stionum, diversa excrementa cuduntur,
putrefaciendis ultimis alimentis, cor¬
rumpendisque vasis aptissima. Quo¬
niam si fuligines salium, nocua mistu¬
ra stipantur, mox intus liquata, teneri¬
tudinem harundinum penetrant atque
rodunt. Mitiora tamen, quàm quae sic¬
co fumo ibidem collecta sunt. Nam si
tenues asperae arteriae ramos obsede¬
rint, illos occludunt, spem resolutio¬
nis praescindunt, quibus si excremen¬
ta loci subnascantur, sic ut à retro aë¬
rem praecludant, continui hospites fi¬
ant, partemque sic sarcinant, ut & ipse
corrumpantur, & vomica fiat. Quae ve¬
rò unà cum vaporibus intrant, consum¬
tis aqueis, atrociter partibus similaribus
sociantur. Sic nempe plura endemica,
provincias fecere inhabitabiles. Quin¬
imo mare utut salsum, à tantis malis
nondum immune. Quod litora per
Scorbutum variamque febrium cladem
testantur: atque omnium manifestissi¬
mè linea aequinoctii. Ministri aegro¬
rum demum, crudelia inspirant, iam
per symbolum fermentata. Sic qui de¬
aurant, plumbum, cuprum, marcasi¬
tas &c. liquant. fossores, item separa¬
tores, & coctores mineralium. Nam et¬
si statim vitam non tollant: breviant
saltem, eamque variis cladibus subii¬
ciunt. Sic qui Cinnabari, Arsenico,
Auripigmento sublimatis, stibioque la¬
borant: quive Minium, Cerussam, vi¬
ridi aeris, Zaffaris lazurium parant, pi¬
ctoribusque inserviunt. Sunt namque
subterranea longè constantiora, quàm
quòd nostro calori auscultent, domen¬
tur, expellanturve: multoque minus,
ut in alimentum cedant. Solent enim
ideo horum producta, in vitam dura¬
re, nisi adscendente nitore benignioris
sulfuris, ipsimet hostes convertantur
in amicos, aut tempestivè recedant.
Morbi