855
DE INSPIRATIS. 616
Morbi mineralium [sic] enim à nemine prae¬
ter Paracelsum tacti; sed à Scholis ne¬
glecti, quae semper super avorum com¬
mentaria novas somniarunt Iliadas, ideo¬
que transeuntibus Levitis in Iericho per¬
similes: quippe vix extra calores & fri¬
gora caput extulere. Enimvero quando¬
que probavi, quod stommachus odores re¬
rum hauriat in scypho propinatarum.
Contremiscant nempe hypochondria, ad
oblata pocula, utut grato aromate larva¬
ta. Ergo & aer, odores ad stomachum de¬
ferens, per diaphragma transit. Hinc enim
omne endimicum, natum est afficere im¬
mediatè convexum stomachi, ibidem im¬
primere odores, fuligines, & fermenta:
sic ut liquori alimentali nupta, digestionis
ministeria confundant, & excrementa va¬
ria pariant. Sic nempe Pestis, cum endi¬
micis Inspiratis, circa stomachum primor¬
dialiter plerumque furiunt. Ductus La¬
ryngis namque cum aeris inclementiis
subiectus staret, sua armamenta, à Dei bo¬
nitate suscepisse credendum; non minus
quàm vesica contra lotium, cystisque con¬
tra suum fel, sunt loricata. Sed stomachi
magnae molis membrana; plurimùm suis
digestionibus occupata, cum endimicis
interpellatur, ente endimico turbatur.
Tussis ergo, Asthmata, vomicae, palpita¬
tiones, atque plurimae anxietates, ab en¬
dimicis, occasionaliter pendent, impressis
supra stomachi convexum. Eadem est ra¬
tio febrium malignarum, castrensium, a¬
liorumque morborum populariter infe¬
stantium. Fernelius non contentus Gale¬
ni doctrina sedem omnium febrium, in¬
fra Pylorum quaerens, fictitiis humoribus
se non extricavit; nec quicquam de con¬
vexo stomachi somniavit unquam, quod¬
que leve endimicum inspiratum, suffice¬
ret transplantando alimento sextae dige¬
stionis. Cedo, quid aer, tempestas tempo¬
rum, tangat humorum ametriam? An
enim calidus aër aestivae diei bilem, vel
excrementum pariet, quod dies tempera¬
tior, in vitalem transmutasset cruorem?
Sic ergo in pulmone, omni luris praero¬
gativa, constituetur officina humorum
primaria? Ego didici, digestiones esse
transmutantis Archei generationes sub¬
stantiales, non caloris interni, ac minimè
externi aëris. Digestionesque turbari
hausto endimicio nocivo, aut saltem mo¬
lesto: errores quoque digestionum vix
carere producto morbifico: eo quod di¬
gestioni proprium, digerendo, aliquid
producere. Non nego quidem intensum
frigus, vel calorem; laedere tenerum pul¬
monem, vel cerebrum: cum & cutim am¬
burant. Sed noxa ejusmodi, tantum in
gradu, natura humana superiore consi¬
stit? estque quaedam amplitudo in gra¬
dibus singulis, quae infra, noxam consistit.
Nunc Inspirata respicio. Mineralia au¬
tem inspirata, nullam exspectant remedii
spem ab vegetabilibus. Admitto quidem
suffitus, fuliginum citam adhaesionem in
cannis nostris impedire. Ac semel posses¬
sionem intus nacta, illam per vegetabilia
non recusabunt. Vix enim medelam, nisi
per arcana ejusdem monarchiae suscipi¬
ent. Quapropter nequicquam auxilii, à
manna urticae, itemque à decocto sem¬
pervivi, in colostro lactis, &c. reperi.
Quod cum venia Paracelsi sic astruo, &
qui volent experiri, mihi subscripturos
confido.
SUSCE¬