855
SUSCEPTA 617
QUartum Receptorum genus,
Suscepta voco. Qualia sunt
vulnera punctim, vel caesim,
jaculando, verberando, jaci¬
endo, lacerando, mordendo,
contundendo, congelando, amburendo,
vel stringendo facta. Item ossifragium,
dislocatio, vinculatio, constipatio, atque
in summa, quaecunque Chirurgo proxi¬
mè subiacent. Siquidem ulcera, quae non
à vulnere perperam curato, nata sunt,
cum aluntur a principio interno, spe¬
ctant singulariter ad Physicum. Eaque
evidentius, quod ulcera quaevis, & quan¬
tumcunque maligna, perfectè sanentur
per Arcana oretenus sumta. Nactis igitur
Arcanis, Chirurgus quandoque penurio¬
sus deses erit, manuali dumtaxat labore
circa Suscepta occupandus. At quia die¬
rum plenitudo nondum Arcana in usum
traduxit, hinc Chirurgis licentia invaden¬
di in Physicum. Interim non moror. dif¬
ferentiam inter morbos membrorum si¬
milarium, & organicorum, tantopere in
Scholis dilatatam. Quia morbum ex causis
Archealibus & immediatis, non autem ex¬
functionum laesionibus metior. Potissi¬
mùm quod omnes partes utut organicae,
non egrediantur sui homogeneitatem.
Neque enim referre arbitror, sive plura in
unam partem concurrant officia, sive sin¬
gularium munium sit singularis defectus.
Quia effosso oculo, non morbus succedit;
sed mors visivae potestatis. Ideoque su¬
perinducta incarnatio sanitatem vulne¬
ris facit, mortem autem non restaurat.
Nec item mecum pugno, etsi alibi omnes
morbos oriri atque foveri seminalibus
principiis dixerim. Suscepta verò hoc lo¬
co, vulnera ense, per modum artificia¬
lium operari intrando doceam. Quia
morbi Susceptorum non sunt, quamdiu
sunt in fieri esse: sed tantum à suscepto
esse. Habent enim Suscepta istud pecu¬
liare, quod per se potiùs mortem, quàm
morbum introducant. Per accidens enim
est, quod vulnus partem carnosam, vel
ipsum Cor, arteriamve praescindat. Ad¬
eoque vulnus, sui initio, minitatur mor¬
tem parti, cui infligitur: semperque Sus¬
cepta sapiunt naturam artificialium. Sus¬
cepta enim deceperunt primitus Scholas.
Argumentatae enim sunt hoc modo. En¬
sis vulnerat, divisum continuum vulne¬
ratur. Divisio autem non est nisi relatio
terminorum: & tamen vulnus est mor¬
bus. Ergo morbus omnis tantum in rela¬
tione consistit, vel saltem in Diathesi, sive¬
effectu illius relationis. Quod est dicere,
vel morbum esse ens rationis sive nonens
(quale est relatio terminorum) vel oriri
ens reale ab ente rationis. Ego verò qui
causas internas connexas, non distinguo
ab reipsa: Venena, cibos, ensem, etc. vo¬
co occasiones: vulnus dico mortem con¬
tinui absolutam, vel minitatam. Dum au¬
tem vim suam in Archeum intulerunt,
adeò ut hic excanduerit per sibi applica¬
ta, inter primarios morbos refero, quod
à Susceptis est impressum. Statim enim ut
ensis divisit continuum, ad est actio causae
occasionalis violentae, in Archeum vibra¬
ta, & hic suas mox orditur tempestates,
id est, Morbos.
RETENTA.
REceptorum absoluto tracta¬
tu, ad Retenta iam pergo. In
Retentis autem hoc semel
atque seriò monuisse sat esto.
Quod quanquam sint dum¬
taxat causae occasionales morborum,
morbos tamen iuxta Retenta volui di¬
stinguere, ut nomina morborum antiqua¬
ta retineam. Sufficere autem in praecau¬
tionem eorum, quae de Retentis sunt di¬
cenda, caput, cui tit. Hactenus ignoratam
stetisse cognitionem morbi in suo univer¬
Kkkk
sali.