855
RETENTA 623
docui) iectigationes membrorum pa¬
rit: ac fatui seipsis quadruplo fiunt for¬
tiores. Enimvero si in Prima, si Assum¬
tum non respondet fermento stomachi
(multi namque plurima non appetunt,
non ferunt, non coquunt) utut bonum
in se fuerit, degenerat in relicta, sui¬
que non mediocres saepè parit molestias,
easque in partibus sigillat. Suntque
quorundam delicta, dum minium, ni¬
mis durum, foetens, vel rebelle est inge¬
stum. Sunt autem rebellia, quorum vi¬
ta media per fermentum stomachi do¬
mari ac tolli nequit. Quae quisque in¬
vitus experitur, & agnoscit. Dixi dein
duplex stomacho esse fermentum. U¬
num quidem pro Prima, quod ipsi ex
Liene affluit. Aliud verò proprium pro
Sexta, quod sibi ex insito spiritu ver¬
naculum, ac suae coquinae proprium.
Vtrumque autem minuitur, alteratur,
alienaturque per morbos, moerores, ae¬
tatem, &c. Infusum enim à Splene fer¬
mentum peculiariter silet, alteraturque
in febribus. Pro acido namque statim
nidorosum substituitur, quo ova, carnes
pisces, & iura aversantur, putrentque
citius intus, quàm verè coquantur in chy¬
lum. Haecque vocat Hippocrates cor¬
pora impura, quae quo sortiori refe¬
ctione recreare studueris, eò magis lae¬
des. Etenim calor fortius tum in stoma¬
cho aestuat: sed fermentum à stomacho
retrotrahitur: ergo ingesta non digerun¬
tur, sed putrefiunt. Sic sub canina fa¬
me duplatur lienis fermentum. Deni¬
ni que si non ipsum fermentum, sed a¬
liena aciditas increscat, dolores acres
stomacho, compressiones thoraci, ore¬
xes, Cephalalgiae, Cholêrae, etc. Simili¬
ter exorbitante fellis fermento, defici¬
ente, vel alioqui vitiato per exoticam
virulentiam, mox prodeunt producta
illis radicibus conformia. Hinc nempe
Vertigines, Syncopes, Apoplexiae, Diar¬
rhoeae, Cholerae, itemque amarae, vel
cruentae vomitiones, Atrophiae, &c. Ite¬
terum moneo, quod etsi nomina mor¬
borum antiqua relinquam: intelligam
tamen abstractis nominibus Ideas pa¬
trantes horum. In Prima ergo, Secun¬
da, Tertia, vel Sexta, vitiosas transmu¬
tationes fieri intelligo ab Ideis mor¬
bosis ibidem genitis, ac transmutatis.
Excernuntur autem ejusmodi Relicta
vel Transmutata, per ablutionem à su¬
dore vel lotio factam, vel per alvum,
insensilemque transpiratum excernun¬
tur. Primae nempe Relicta, per consue¬
ta emunctoria: Secundae vero atque
Tertiae regulariter cum lotio. abigun¬
tur. At quia in plerisque inordinatio¬
nes obveniunt, ideo Transmutatis, at¬
que Transmissis locus. est. Sunt autem
Transmutata, producta primariorum
morborum excrementa, vel fructus as¬
sumtorum. Quae quia semel fuerunt do¬
mestica, ideo à transmutantis Archei¬
vitio parta. Enimvero Retenta Secun¬
dae, fiunt vel prae debilitate fermenti, vel
ejusdem luxuali exorbitatione. Hinc a¬
cor Primae residuus, nec sat correctus, ad
intestina pergit pro torminibus. In ve¬
nas porrò transiens, febres varias exci¬
tat, contracturam abdominis, Hydro¬
pes, Mesaraicarum obstructiones, Para¬
lyses item artuum, & Stranguriae. Sin
autem fermentum Secundae nimis incre¬
verit, aut vitiata qualitate sociatum: Hinc
Icteri, amara vomitio, deliquia, vertigi¬
nes, &c. Sin autem digestum Tertiae ni¬
mis cunctatur sub Tertia: quanquam
enim cruor in se deliquerit nihil; incre¬
scit tamen duplatum officinae fermen¬
tum, & hactenus alienatur per inordi¬
nationem. Siquidem intus feriatur ni¬
hil; pergunt cuncta ad scopos sibi de¬
stinatos, non secus atque aqua deflu¬
entis rivi. Cruor ergo, etsi humanae vi¬
tae thesaurus, supra justum terminum
detentus, degenerat in menstruum, hae¬
morrhoides, &c. Ac generatim quae¬
cunque Scholae attribuunt atrae bili,
non sunt nisi Retenta Tertiae in Tertia.
Caere¬