855
RETENTA
624
Caeterum cum membra non alantur, nisi
sub quadam proportione, mortalibus in
cognita, videlicet cruoris venarum, ad
sanguinem arterialem: necesse est in sex¬
ta inordinationem subnasci, quam Scholae
calori hepatis attribuunt, ac falsò per re¬
frigerantia sanare intendunt. Iecur enim,
in se cadaver est, & friget, nisi per spiri¬
tum vitae foveatur. Adeoque omnis ca¬
lor, hepati ad vena, exoticus est. Perinde
enim se habet, pro ut digitus, in se ritè
temperatus, cui si spina infigatur, etsi actu
& potestate sit frigida; tamen mox tumet
pulsitat, calescit, & inflammatur digi¬
tus, &c. Ita quoque nunquam calet hepar, ni¬
si molestam spinam in se conceperit. Quo¬
circa etiam evellendae spinae, non autem
refrigerandae, sedulò incumbendum. Du¬
plex ergo spina hepati est. Vna nimirum
ex Retento noxio: altera verò ex Reten¬
tò molesto, scilicet aggravante cruore.
Saepè enim sic hepar ex Retento noxio
Apostemata & vitia cutis foras sagitta¬
vit, quae multipliciter in via ratione
Transmissi degenerant, pellemque sic co¬
inquinant, ut quicquid demum ad eam
cruoris pro alimonia distribuitur, in ea¬
dem contagii titulo corrumpatur. Cujus
modi sunt ulcera, quae si solidentur, ma¬
iorem intus noxam minitantur. Itaque in
Retentis Tertiae, non rarò Cauteria opem¬
praestiterunt, in Scholis ex fundamento
ignoratam, nitentibus coniectura, & spe¬
eventuum incertis. Rari namque defectus
sunt ex pluralitate cruoris boni non vi¬
tiati (pro ut lib. de febribus) facileque bi¬
norum dierum parcimonia, cruorem ab
undantia suspectum, in symmetriam re¬
ducit. Peccat itaque cruor, si comitem spi¬
nam habeat: dein, si supra debitum intus
moratur, ut dixi. Atque tertio, si dispro¬
portionatur Cruor cum sanguine. Inglu¬
vies horum trium plerumque mater. Vn¬
de dici solet: Plus ferit ense Gula. Nasci¬
tur etiam plerumque cruoris pluralitas,
non quod plus iusto cruoris gignatur
ed quod justo minus consumatur, ob
defectum exercitii, vitam desidem, axun¬
giae abundantiam, &tc. Podagra enim, &
qui Catarrhorum spurii partus putantur,
ab hac serie se eximunt. Quippe quod se¬
men habeant proprium, adeoque & sub
cruoris penuria non rarò saeviant. Ast
hoc casu viget robur inaequale, cum debi¬
liora organa citò saturentur, onerentur,
nec affatim nutriri optent, iuxta atque
robustiora. Hinc namque debiliorum Ar¬
cheus contristatur, mora & impatientia
excandescit, variosque sibi morbos cudit;
In quibus dum fontanellae copiosum
pus & Ichor plorant, malleoli sero tu¬
ment, muccus è capite copiosior, & inau¬
spicata è pulmone phlegmata extundun¬
tur, sub consensu Custodis errantis: ni¬
mirum totale Archei cataclysma, iuxta cu¬
jusque debilitatem prona excrementa
subnascuntur. Lex enim quantitati cruo¬
ris praescribit terminus lunaris, ut in utro¬
que sexu absumatur, nec moram diutur¬
niorem faciat. Hinc namque quia sub fri¬
gore pauca diaphaeresis, sputa frequentio¬
ra. Plus etiam sub frigore, cibi ingeritur,
non tamen proinde plus cruoris confla¬
tur. Summatim in morbis Roboris sem¬
per adest distributivae vitium. Saltem ex
praefatis constat, vim appetendi, non
commensurari à sanguificatione, ut ne¬
que à cruoris consumtione.
Caeterum Transmutata sextae fuerunt
neglecta à Scholis, suisque humoribus &
catarrhis dicata. Quasi omnes morbi, ex
vitio hepatis, & capitis deflua pituita ori¬
rentur. Neglexerunt insuper Continen¬
tium membrorum peccata primaria, At¬
chei inordinatis impulsibus tribuenda.
Non autem Retentis. Vidi nempe hepar
libras 16. pendisse Brabanticas, in duce
Catafractorum abstemio. Conquereba¬
tur enim de tumore ventris: Acidulos
fontes biberat, ac tandem vinum chaly¬
beatum, qui cum à Medicis pro hydropi¬
co variè agitaretur, & per plateas pridie
obambulasset, repente occubuit. Vidi mu¬
lierem caelibem, perpetuò fiticulosam,
mor¬