855
THESIS. 649
licentiam pro affirmativo & concessione
pariter, sicut & paternam admonitionem
cautelae pro negativo continebat. Non se¬
cus ac si rusticus viae gnarus viatori dixe¬
rit; Si isthac iveris, peribis & morte mo¬
rieris. Sic monitio Creatoris (ne come¬
das; & quacunque die comederis, morte
morieris) non legem, sed suasum & opta¬
tum dicunt. Transgressio autem, spretae
que monitionis actus peccatum quidem
continet, sed non inobedientiae: tantum¬
que inobedientia à spreta monitione di¬
stat, quantum lex à monitu ipso. Prohi¬
bitio ergò ("ne comedas") admonitionem
sonat; ne videlicet mortem sibi comede¬
ret & posteris reatu inextinguibili, eo
quod in pomo, non autem in contraven¬
tione manducationis mors sita esset: Es¬
setque ideò mors ista ex pomi esu natura¬
lis, admonita, non autem comminata ex
lege maledictio. Minae enim mortis, quae
Adamo erat incognita, eundem terrere
non poterant: adeóque irritae fuissent
comminationes, non autem admonitio.
Etenim Adam nondum cadaver viderat,
& qui antequam videret animantia, igno¬
rabat eorum nomina: multò minus scire
poterat, quid mors esset: ac longè mini¬
mè Eva sciret, quid esset mori in Paradi¬
so. Itaque apud Protoplastos mors ad¬
huc erat nonens & ignotum; nonentis
autem & ignoti nullus respondet conce¬
ptus, & nulla penitùs est formido. Idcirco
nec Deus in minas terroris aut legis poe¬
nas praedixit mortem: sed ex mera sui bo¬
nitate. Vt, dum comedissent de pomo dis¬
suaso, scirent, quod DEUS non fecisset
mortem: sed ipsimet sibi. (8) Nec his obstat
textus cap. 3. "Quia comedisti de ligno, ex quo
praeceperam, ne comederes, &c". (9) Verba enim
bonitatem praecedentis moniti apertè de¬
nunciant, non autem legem. Nam idem
verbum ("praeceperam") quod ante c. 2. ("prae¬
cepitque ei dicens") monitionem duntaxat &
non legem significat. Alioqui sub aequali
peccato originis edere obligati fuissent ex
omni ligno Paradisi: quod nemo sanae
mentis unquam astruet. (10) Peccatum enim
grande fuit in suspicione doli, falsitatis &
fallaciae DEI, quodque plus crederent
serpenti, quàm Deo, quodque spreverint
paternam & benevolam monitionem. At
non erat inobedientia, quia non erat lata
lex. Erat quidem actus contra gratitudi¬
nem, amorem erga Deum, debitamque &
rationalem obligationem. Non ergò ma¬
ledixit ipsis DEUS, quoniam sibi poenas
morborum, mortis & aerùmnarum in sup¬
plicium comedendo contraxerant. Non
autem post lapsum loquitur DEUS de
morbis: quia sat erat semel mortem prae¬
dixisse futuram, dum admoneret, ne com¬
ederent. (11) Denique callidus serpens non
adorsus est mulierem tanquam fragilio¬
rem; sed quia admonitio ex ore Dei data
fuerat Adamo, mulieri tantùm significata¬
ex viri relatu. Ideóque primo DEUS ab
Adamo computum exigit. (12) Inprimis ma¬
ledictionem viri non continet, "quod terra
esset maledicta in opere suo, & pareret ziza¬
nia, quodque in sudore sui vultus panem totâ
vita ederet": Sed reminiscentiam continent
praegressae ante lapsum monitionis amo¬
rosae.
(13) Denique nec maledictionem sonant,
quod "mulier deinceps marito" obediret, sub¬
essetque, quanquam in eo elucescat in¬
tentio Creatoris, quod mulierem scilicet
destinaverat, ut caput esset, apex & ulti¬
ma creatura, supra virum: nunc autem ob¬
geminum peccatum subesse deberet ma¬
rito. Id enim potiùs commeritam poe¬
nam, quàm maledictum significat: Prout
non maledicitur superiori, qui ob com¬
missum errorem deponitur. (14) Ast ubi dici¬
tur: "In dolore paries filios tuos"; textus ex¬
pressè mysterium paradoxae theseos con¬
firmat. Nam exin apertè constat, 1. quod
Eva non esset creata, nec destinata, ut pe¬
perisset in dolore. Quapropter hoc nun¬
cium non dicitur illi in maledictionem:
sed ipsi ob oculos ponitur, quantum cala¬
mitatis sibi causata fuisset, quod concipe¬
ret deinceps & pareret more brutorum
Oooo in