855
THESIS 650
in dolore. Indubium enim est, quin bru¬
ta non sint peccati rea, pariant tamen in
dolore: non quidem quod peccaverint
in Adamo, tanquam patre, aut peccati
ipsius sint participia: quia peperissent in
dolore, sive Adam peccâsset, sive non.
Nec etiam Divinae est bonitati confor¬
me, quod immeritam poenam bruta fer¬
rent, dum vi naturae & ex creationis sta¬
tuto in dolore pariunt. (15) 2. Si pariant bru¬
ta in dolore, denotatur paritas conce¬
ptus & partus in brutis & muliere post
lapsum; quae paritas cum non fuerit ante
lapsum, roborat ideò hic textus thesin.
3. Si non comedisset Eva pomum, & ex
pomo consecutivè concupiscentiam car¬
nis ex seminis corrupti titillatione, uti¬
que peperisset citra dolorem. (16) Ubi textus
virginitatem concipiendo & pariendo,
adeóque perpetuam propagando virgini¬
tatem destinatam spondet: quod nimi¬
rum clauso utero concepisset & peperis¬
set. Quid enim hoc aliud est, quàm id
quod reliqui putant esse Evae maledictio¬
nem; sit reverâ duntaxat commemora¬
tio deperditi boni per copulam viri, se¬
minis & concupiscentiae carnis in carne
peccati brutorum more deinceps? amis¬
sa, inquam, spes concipiendi ex S. Spiri¬
tu, postquam ex voluntate viri concepis¬
set, ut omnis mater in peccatis.
(17) Etenim si alioqui mors ex poena infra¬
ctae legis esset, & non ex concupiscentia
carnis, totidem essent mortes novae quo¬
tidiè, quot sunt praevaricationes: Vel
DEUS non tanti faceret sua Decalogi
mandata, quanti admonitionem cautelae
ab arbore scientiae boni & mali. Non
enim aequè seriò observandas leges vo¬
luisset, quas non aequo supplicio casti¬
gandas voluit. Itaque supposito adhuc,
quod lex fuisset de negato pomi esu,
prout lex est prohibitae adorationis ido¬
lorum, adulterii, etc. Hae autem. leges
non puniuntur continuata in posteros in¬
cluibili impuritate, qualiter contraven¬
tio illius manducationis. Ex hinc ergo
facillimè liquet, peccatum originale non
fuisse tàm ex vi inobedientiae mandati,
quàm ex effectu deturpatae generationis
Divinae, commutatae in belluinam. A¬
lioqui namque non est iustitiae distribu¬
tivae paritas, nec iccirco in Dei bonitate
conformitas, sive Protoplastorum ingra¬
titudinem, sive demum inobedientiam
contra legem spectemus: quod prima
inobedientia lueret poenam traductam in
omnes, etiam insontes posteros potius,
quàm decima vel centesima quaevis dein¬
ceps, quàmque innumera & longè im¬
maniora peccata. Equidem arbitror, quod
eadem iustitiae regula penes eundem
Legislatorem, cuiuslibet mandati, prae¬
ceptivè & defensivè lati & pronunciati
infractio semper aequalem post se trahe¬
re deberet culpam, nec proinde poste¬
ris cunctis & insontibus luendam, ac tum
nemo mortalium in poenas originales.
suorum avorum mortesque centuplatas
si nempe mors à contraventione legis
originem sumsisset. effectivè & immedia¬
tè) nec quilibet satis unus futurus erat,
vel DEUS immutabilis sua mandata po¬
stera non aequè atque primum observan¬
da statuisset, si mors suam in natura radi¬
cem non haberet, cujus radicis applicatio
ex solo fuisset homine.
(18) Itaque si mors ex maledicto peccati,
immediatè ex solo Deo esset; Iam mor¬
tem fecisset DEUS, adeóque ex fide fal¬
sum crederemus.
(19) Denique si mors ex maledicto prove¬
nisset, essetque è radice supernaturali, ad¬
eóque nec hodiè nostra mors causas na¬
turales in nobis reperiret, vel mors no¬
stra non esset ejusdem generis cum mor¬
te Adami. Imò quod longè absurdius
esset, mors nostra non prodiret ex eo¬
dem primitivo initio, quo Protoplasto¬
rum mors incepit. (20) Ac per consequens,
mors nostra non esset effectus peccati
originis: (21) Adeóque nisi aliunde, quàm
ex poena legis & peccati maledictio mors
obveniat, id est, nisi carnis generatio
Adae¬