855
THESIS. 667
ni: quin insuper debuit pati mortem a¬
cerbissimam & longè ignominiosissimam:
quam ipse mortem adeò immanem atque
vituperosam in amoris sui exuberanti bo¬
nitate vocat suam exaltationem. Adducit
autem in similitudinem exaltationem ser¬
pentis Nehustan. Non quidem quod ser¬
pens plus repraesentaret formam Filii ho¬
minis, quàm furca crucem; sed duntaxat si¬
militudinem impuri hominis, lapsi in mor¬
tem, suasu serpentis, cujus servi similitudi¬
nem Dominus erat assumturus. Exaltari
itaque debebat Filius hominis non quidem
in furca illaesus, aut tanquam insensilis ae¬
neus serpens, quique vivus alioqui sat erat
reperibilis ad suspendendum aptissimus.
Sed filium hominis exaltari oportuit vi¬
vum, amore plenum, simulque tandem in
cruce illa mori, ut commerita renascentia
posset per suam mortem effectuari. Siqui¬
dem aliàs absque morte & exaltatione Cru¬
cifixi non successisset participatio rena¬
scentiae ex aqua & Spiritu S. nec mors per¬
iisset: Adeò ut altò planè mysterio petita¬
sit furcae similitudo, crucis & Salvatoris, in
similitudinem servi incarnati & compara¬
ti cum aeneo serpente. Nec etiam Israel
adorabat in serpente Deum (alioqui Mo¬
ses, iussu Dei, autor idololatriae fuisset)
nec furcae ideo alligatus vivens serpens,
ut neque ejus saltem cadaver: Sed ejus ae¬
nea tantùm imago, vitae incapax; ut hoc
mysterio constaret, totam similitudinem
in exaltatione furcae & crucis constitisse,
nobisque luceret, carnem peccati (quam si¬
militudinariè repraesentabat Filius homi¬
nis) planè esse vitae incapacem ac regni
Dei, non secus atque erat serpens aeneus.
Est igitur simpliciter atque absolutè ve¬
rum, nisi homo renascatur ex Deo, ac par¬
ticipet de immaculata virginitate, quam
Dominus Iesus traxit in gloriosissima In¬
carnatione de substantia materiali Virgi¬
nis matris, in aeternum succisa est spes sa¬
lutis. Quapropter & hinc patet, à creatio¬
nis intento, non nisi deinceps generatio¬
nem virginalem requisitam: Et per conse¬
quens generationem seminalem, impu¬
ram, belluinam & Adamicam, astu Daemo¬
nis è pomo, cui inerat fomes libidinis,
haustam esse, ac depromtam: ergo nisi ite¬
rùm caro Adamica moriatur, restituatur¬
que pro ea in nobis per savorem Sp. S. (qui
salvandos salvat gratis) immaculata caro
Virginea, primi intenti Creatoris nostri,
certum est, frustra fore, quicquid fiat aut
speretur secus. Etenim in initio sat erat
nasci, quippè & tum ex Deonati fuissent.
à lapsu autem deinceps oportet mori atque
interire carnem Adamicam, iterumque re¬
nasci ex carne Virginea, quam nobis sus¬
citat Sp. S. ex aqua, dum membra illius ca¬
pitis & palmites vitis illius esse optamus.
Regeneramur ergo in corpore Dominico
per gratiam ad vitam immortalem ventu¬
ri seculi, utque resuscitemur in virginitatis
participatione, oportet intervenire mor¬
tem, & deleri, quicquid in nobis est Ada¬
micum. "Omnes quidem resurgemus, at non
omnes immutabimur". (48) Soli enim mutati re¬
surgent, qui in virgineo regenerationis
corpore resurgent glorificati: quam mu¬
tationem intellexit Apostolus, quod quo¬
niam qui non est renatus, non potest in¬
trare in regnum Dei. Ideóque qui resur¬
rexerit non renatus, etiam ex consequen¬
ti non erit mutatus à pristino suo esse, si
resurrexerit à morte, nec proinde etiam
ingressum habebit ad regnum Dei; quia
per renascentiam totus homo fit Spiri¬
tus; Ideóque qui à renascentia resur¬
get, resurget in natura spirituali. Alio¬
qui natus ex carne & non renatus ex spi¬
ritu, audiet quidem vocem renati ex spi¬
ritu; sed nesciet, unde veniat, aut quò
vadat. Haec scilicet est corporum mu¬
tatio in Spiritum, & mutatio corporum in
resurrectione, sive est glorificatio salvan¬
dorum à resurrectione. Caetera verò pec¬
cata per poenitentiam expiata, sunt qui¬
dem cum victoria & triumpho agni: sed
amissio illius virginitatis ac primitiuae pu¬
ritatis absque regeneratione aeternam reser¬
vat impuritatis & incapacitatis maculam:
Non
Qqqq 2