855
DEMONSTRATUR
668
(49) Non secus atque conservatio integritas¬
que Virginalis fidelium renatorum Au¬
reolam sive Laureolam dat renatis virgi¬
nibus, martyrio adaequatam. Christus
igitur, ut hujus virginitatis Pater, ita &
futuri seculi Pater; Salvandi autem sunt
sua nova creatura, novaque regeneratio.
Qui nempe ipsis "dedit potestatem, filios Dei
fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex
sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque
ex voluntate viri: sed ex Deo nati sunt", modo
castissimo Spiritus Sancti, per quem ante
natam brutalem concupiscentiam carnis
omnem prorsus hominem ex matre vir¬
gine nasci debere decretum erat. Christus
ergò castitatis apex & amator, homines
tàm hoc seculo, quàm in coelo distinguit
per castitatem, eosque inimitabili atque
aeterno privilegio decorabit. (50) "Sequebatur
enim turba magna agnum, quocunque iret, &
cantabat canticum, quod nemo alius cantare po¬
terat'. Hi sunt autem, "qui cum mulieribus non
sunt inquinati." Sunt nempè utriusque se¬
xus virgines. (51) "Quia non erit ibi Iudaeus, aut
Graecus: sed unum omnes in Christo. Delegit
nempè Omnipotens suos castratos, qui se pro¬
pter regnum Dei castrarunt, quorum est re¬
gnum Coelorum". Idcircò censentur conju¬
gati, cum mulieribus inquinati, & matres
concepisse suas proles in peccatis: Ac
virginibus in hoc longè inferiores. Enim¬
vero quia Euangelium promittit morta¬
libus, non solùm, quod Dei filius sit incar¬
natus, & passus pro salute illorum: sed
quod insuper haec duo mysteria (ne aliàs
frustra sint), individuis sunt applicabilia,
ego sanè hanc applicationem sic contem¬
plor: quatenus homo per libidinis pec¬
catum non minus fregit intentum, quàm
monitum Dei, quodque humana natura
ideo deinceps fuerit radicaliter corrupta,
secutaque sit inde altera ac propemmodum
brutalis degeneratio illius. (52) Ergo laetum
nuncium inclusit abolitionem tàm peccati
originalis, quàm aliorum inde consecu¬
tive defluentium. "Qui mortem nostram" (non
suam: quippe quam non habebat) "mori¬
endo destruxit." Quod non de morte tempo¬
rali intelligitur (nam moritur adhuc ho¬
diè Iustus perinde, ut ante passionem Do¬
mini) sed de morte aeterna. Igitur cum
homo post lapsum non ampliùs ex DEO,
sed ex sanguinibus sexuum, ex voluntate
carnis & viri nasci, crescere & multiplica¬
ri deberet, nec amplius inde ex se unquam
posset resurgere, amissamque ac pristi¬
nam puritatem reassumere, nec desinere,
ut iterum aliter atque meliùs esse incipe¬
ret; Ideò laetum nuncium nobis certifica¬
tionem attulit, quod Baptismus esset in
remissionem peccatorum per renascen¬
tiam ex aqua & Spiritu sancto. Vt mens
nostra tanquam nova hospitii sui nativi¬
tate ex regeneratione particeps fieret illi¬
batae virginitatis & humanitatis Domini¬
cae. Quae renascentia animam quidem in
pristinum statum reponit, tollendo scili¬
cet peccatum sive debitum, ejusque foe¬
tores: sed ob continuationem Adamicae
carnis, in qua degit mens immortalis, non
tollitur antiqua possessio sive inclinatio¬
ad peccatum, nec translatio corruptelae,
haustae ab impura sanguinis Adamici ori¬
gine. Hoc autem realiter sic esse, persua¬
demur credere. (53) Nam manifesto DEUS
quotidiè permittit, sensibiliter traduci in
corpus baptizatorum testimonium actua¬
lis illius gratiae & puritatis acquisitae per¬
veram & substantialem regenerationem
tàm in corpore, quàm in anima. Siqui¬
dem hoc solo fine atque titulo baptizan¬
tur Mahumetani in proprium oppro¬
brium, eo quod de facto baptismus, utut
illegitimè datus & receptus, tollat ab ipsis
imposterum innatos ipsis foetores, alio¬
quin in vitam duraturos; quales in Ebraeis
omnibus, passim, cum nausea, & taedio
quotidie observamus. Relucet ergò rege¬
nerationis verus effectus, ejusque com¬
promissus character, in baptismo etiam
exteriùs, in defectuoso corpore. Nobis¬
que ad hoc in invitos testes inserviunt,
ipsi nominis Christiani hostes. Imò per¬
petuitas ejusdem effectus confirmat ba¬
ptismi