855
THESIS 669
ptismi indelebilem characterem ac scelus
repetiti. At nondum renascentia ex ba¬
ptismo ob id tollit mortis necessitatem.
Baptismus nempè suos deserit, cum sarci¬
na inquinati & Adamici corporis, geniti
ex voluntate viri. Atque eatenus & ani¬
mam vitiis corrupti corporis, corruptae¬
que pridem voluntatis, obnoxiam. Quam¬
obrem ob fragilitatem impurae naturae,
inclinationem quoque, frequentiamque
obviam peccandi, vix fuit sat baptismus
adultis: Iunioribus aliàs abundè suffici¬
ens. (54) Idcircò Sacramentum Altaris "vinum
est germinans virgines". Quod sonat, quasi
finis atque scopus Incarnationis Domi¬
nicae, sive instituti Sacramenti Euchari¬
stiae esset germinare virgines: demon¬
strans intentionem Creatoris ab initio
solam aestimâsse virginitatem, quantae¬
que (num. 25.) abhorrescentiae sit luxu¬
ria in conspectu Domini. Nam licet olim
bigamus, itemque uxoris dimissio multa¬
que laxatio matrimonii dissimularentur:
"Phinees" tamen, non Iudex, nec princeps,
suopte zelo, "occidit fornicatorem Zambri, &
Cosbi meretricem", eoque facinore nedum
"avertit iram Domini ab integro populo Israel":
sed etiam quamvis homicida, essentque
homicidae repulsi à sacrificiis: attamen
propter simplicem istam necem datum est
illi sacerdotium perseverans in prolibus
ipsius. Thesin denique confirmat ager fi¬
guli, akeldama dictus, acheldamah, sive
ager sanguinis, quamdiu agri nomen re¬
tinuit, eo quod nimirum supernaturali
miralo cadaver inhumatum unico sic die
consumat; quod praeter ossium sceleton,
nil maneat superstes. quem effectum esse
supernaturalem probo. Nam alioqui si
naturaliter contingeret, id extra dubium
fieret propter vim corrosiuam terrae: quae¬
que proinde tota esset sal corrosivus, vel
saltem plurimo sali commixta vena mine¬
ralis quaepiam. 1. Atqui inprimis non
solùm ista carnis corrosio Hierosolymis
accidit, quamdiu ager fuit, ubi suspicio es¬
set succrescentis alicujus mineralis, sed
etiam delata inde terra idem in Coemite¬
rio Romae (dicto ob id campus sanctus)
accidit; In quo nimirum ejusmodi terra
vix altitudinem unius pedis adaequat. 2.
Sive autem supponamus salem corrosi¬
vum, sive demum terram ipsam salsam:
cum sali sit proprium atque a sale insepa¬
rabile liquescere per aquam affusam. Er¬
gò dudum à tot seculis vis ista salis cor¬
rosivi per pluvias, nives & grandines li¬
quata usque in sabuli fundum commi¬
grâsset: magisque Romae, ubi natalem si¬
bi locum non reperit: cessaret etiam pro¬
pterea, nec sospes usque continuaret, vis
ista corrosionis. 3. Eoque magis, quod sa¬
lium corrosio rodendo paulatim sature¬
tur, atque desistat. 4. Denique non repe¬
ritur uspiam terrarum ejusmodi corrosi¬
vum terrae, sive venam arsenici, auripi¬
gmenti, aliamve quamlibet spectaveris.
Nam omnis ejusmodi corrosiborum acti¬
vitas mox subdiu mitescit ac saturatur.
Igitur à tot seculis perennans proprietas
illius agri clarè commonstrat (invito a¬
theismo) quod ager comparatus pretio
vitae, sanguinis & mortis Salvatoris, car¬
nem Adamicae generationis statim absu¬
mat: Vtpote ad cujus absumtionem &
renascentiam ex corpore Christi, quod
venundatum fuit 30 argenteis, in pre¬
tium illius agri solutis adventus glorio¬
sissimae Incarnationis, tanquam scopus
unicus divinitùs directus creditur. In¬
compatibilitas ergo illius terrae cum car¬
ne peccati per tot iam secula continuò
perseverans (utut rumpantur ilia Atheo)
convincit honorem Salvatori ceu Filio
Dei debitum in aeternum. (55) Denique cada¬
ver humanum sepeliisse semper fuit ho¬
nori & merito; in lege tamen causabatur
impuritatem pro tempore: quia nec la¬
befactabat animam, sed corpus duntaxat
pro facto meritorio. Istaque impuritas in¬
differenter quemlibet affectabat, non qua¬
tenus cadaver vermibus deputatum esset,
(nam vermes suo contactu non leguntur
impuritatem causati esse) sed quia caro
Ada¬
Qqqq 3