855
DEMONSTRATUR 672
Qui sanè scopus fuit unicus tanti Sacra¬
menti. Ideóque dicitur: "Desiderio desideravi
hoc pascha manducare vobiscum". Ignoscat mi¬
hi Theologus de mundi vita scripturo, si
ex terrenis demonstrationem per simili¬
tudinem, suasu Domini ad Nicodemum
hauserim ad confirmandam realem at coe¬
lestem puritatis regenerationem & hu¬
manae recidentiae restaurationem, argu¬
mento quia est à terrenis desumto. Il¬
lum autem, qui sic est regeneratus, & con¬
tra ignem ac mortem praeservatus, resus¬
citabit idem Dominus in novissimo die,
qui "vitam suam dedit" manducanti justo, "pro
vita mundi" Adamica. Sic nempe amorosae
Incarnationis Dominicae unitio nos facit
participes suae integritatis, quatenus vir¬
ginitatem Christi, in qua salvari debe¬
mus, participativè ac quirimus per rege¬
nerationem. Haec nempe est propriissima
periphrasis verborum: "Vinum germinans
virgines". Ac citra hoc remedium resur¬
gent aliquot non mutati in pristino ac
ponderoso corpore Adami, solâ mortis
optatâ necessitate illis. ademtâ. Redeo
ad puritatis illius privilegia, ut constet,
quam proximè caelibatus accedat ad pri¬
mitivum innocentiae statum: adeóque
etiam inde discamus Creatoris intentio¬
nem fuisse in coelibatu. (59) Subinde enim mi¬
hi in mentem subit vox illa veritatis, quae
in salvandis sub indictione poenae inferna¬
lis exigit parvulorum statum: desperan¬
dumque sit de salute, nisi fiamus illis si mi¬
les. In quibus tamen reperio subitam, ce¬
lerem, indiscretam, frequentemque iram,
verbera, calcitrationes, mendacia, inobe¬
dientias, murmura, convicia, paratum in
lusu dolum ac mendacium; gulam insatia¬
bilem, inverecundiam, molestias, fastidia,
inconstantiam & stupidam innocentiam,
nullos denique devotionis, attentionis
aut contributionis actus. Caeterùm non
sunt autem ista in parvulis, quae requirun¬
tur pro salvandis, sub poena aeterna da¬
mni. Denique nec carent parvuli suâ vitae
superbia, despectuque aliorum, ac praeser¬
tim pauperum odio, vindictae quoque fre¬
quenti cupiditate, atrocitate, acquirendi
prurigine, & oculorum concupiscentiâ,
totique ac perpetuò sunt in autophiliam
dediti demersique. Ast neque sunt ista,
quae in salvandis exiguntur sub DEI
indignatione. Solâ sed carent carnis
concupiscentia. Haec nimirum nota est,
quae tàm altis tonis requiritur pro sal¬
vandis. Quippe quae fuit primitivae in¬
tentionis in creando. Atque ideò à sen¬
su opposito argumentor, praecipuum
crimen lapsùs esitati pomi versari circa
illius casti pudoris infractionem, id est,
quòd peccatum originale situm sit in vir¬
ginitatis fractione, actu concupiscentię, &
propagatione seminis: non autem in ipso
actu inobedientiae ac spretae monitionis
& diffidentiae de veritate sermonis Divi¬
ni. Nam & B. Hildegardis lib. 3. vitae suae
idem testata videtur. (60) "Matronam" (ait au¬
tor) "Sybillam de civitate Lausanensi trans
Alpes, quae ejus adiutorium per nuncium expo¬
stulavit, missis ei subiectis literis, à profluvio
diuturno sanguinis liberavit. Haec verba inter
pectus & umbilicem pones, in nomine ejus, qui
omnia rectè disponit. In sanguine Adae orta est
mors; in sanguine Christi extincta est mors. In
eodem sanguine Christi, impero tibi, ô sanguis, ut
fluxum tuum contineas. & matrona his scri¬
ptis verbis est sanata"; quod alii pluries ex¬
perti sunt. Ergò mors est exstincta per ef¬
fusionem sanguinis Christi, ejusque par¬
ticipationem in renascendo, id est, per
oblationem purae castitatis, Deo Patri,
pro renascendis in suo sanguine. (61) Quin¬
imò si benè attendamus, agnoscitur, quod
Deus praedilexerit mulieres, prae viris, in
suo sexu, ob innatum pudorem. Cui se¬
xui ideò devotionem, ut naturae donum
gratis dedit, quo esset aliqualis ei vis na¬
turalis atque virtus propria sexui, media¬
trix ad salvationem. Prima namque Apo¬
stola, ante adventum Paracleti, unicâ con¬
cione Samariam, caput Israëlitici regni¬
pertinacissimum alioqui) convertit. So¬
lae mulieres à Galilaea in mortem ac sub¬
ter