855
THESIS 679
ravit DEO horridas: quanquam hodiè
inter Christianos sic admissas, ut Ecclesia
Primates in monstris equitent Deo hor¬
ridis. (81) Instituit itaque Satan connexionem
seminis virilis (priùs aliquantisper foti)
cum semine, & in utero iunioris sagae, ut
dispositiones ad mentem immortalem
(quam Deus, instituto à se matrimonio,
promisit se creaturam in verbo multipli¬
camini) ab ejusmodi interpolato conceptu¬
excluderet. Ac dein prodiit adultera
quaedam generatio Faunorum, Satyro¬
rum, Sylphorum, Gnomonum, Nympha¬
rum, Dryadum, Nereidum, aliorumque
monstrorum iuxta variam dispositionem
quam semen virile subibat. Cumque Fau¬
ni & Nymphae sylvanae caeteris praeferren¬
tur pulchritudine, generarunt deinceps
inter se suas proles, harumque posteri ite¬
rum inter se suos concubinatus contraxe¬
runt, ac tandem cum viris connubia insti¬
tuerunt, mentientes, sic se animam immor¬
talem nancisci (teste Paracelso credulo)
pro se atque prolibus ex illo congressu na¬
scituris. Id autem mentiebantur, suasu
Diaboli, ut homines, tanquam opus pium
facientes, illa monstra ad copulam carna¬
lem admitterent. Quod ignaris facile et¬
iam fuit persuasum, quasi creatio animae
immortalis ejusque nexus ad animam cadu¬
cam penderet ex libero velle & semine
humano: quod falsum esse infra docebo
tàm ex Sacris, quàm ex relatu D. Antonii
in vita Pauli, primi Anachoretae per Hie¬
ronymum descripta. Ideóque ejusmodi
Nymphae antiquitùs succubae nuncupatae
sunt. Quanquam Satan dein ut nefas peio¬
raret, se utroque sexu, incubi & succubi si¬
mulatis personis frequenter transmutet.
At non concepere à maribus verum foe¬
tum, nisi solae Nymphae, quas scilicet cum
iam indistinctim atque passim filii Dei (id
est homines) sibi duxissent in uxores, coa¬
ctius fuit Deus totam stirpem, hujusmodi
ne fariis nuptiis genitam, per aquarum di¬
luvium delere, ut Cacodaemonis inten¬
tum frustraretur. (82) Mercator OEnopola, no¬
stras, vir probus, aliquoties ad Canarias
sive Fortunatas insulas navigans à me sci¬
scitatus est serium judicium super creatu¬
ras quasdam, quas ibidem pueri è monti¬
bus domum, quoties vellent, referebant,
easque Tudesquillos sive Germanulos nomi¬
nabant. Erant enim cadavera exsiccata, fe¬
rè tripedalia, quae uno palmo facilè quili¬
bet puerorum portabat, erantque forma hu¬
manâ: sed totum istud cadaver instar per¬
gameni pellucidum, ossaque erant, tanquam
cartilagines, flexilia. Cernebantur quoque
Sole adverso viscera atque intestina. Quae
cum pòst ab Hispanis inde natis scirem ve¬
ra, consideravi quod hodiè ibidem sit dele¬
ta Pygmeorum prosapia. Voluit nempe
Omnipotens vanas atque irritas reddere¬
Cacodaemonis exspectationes, substructas
generi humano. Etenim salvavit nos ideo
multipliciter ab astu circumeuntis leonis,
cui in extrema jugique consusione debe¬
tur aeternum supplicium ad aeternam Di¬
vini nominis sanctificationem.
(83) Nunc autem contra thesin nostram ali¬
quot dubia proponam: Primò itaque, nil
obstat, quod meritissimum conjugatorum
opus sit ipsa carnis copula. Quia inde non
sequitur, matrimonium ab initio creatio¬
nis fuisse licitum. Imò nec id alio sensu
verum est, nisi postquam non procreantur
liberi citra copulam carnis. Si quis nimi¬
rum conjugatorum vixerit, ut decet, & ha¬
bentes uxores sint tanquam non haben¬
tes, & uxoribus nunquam utentes, nisi ad
prolificandum, in honorem Dei. Hi sanè
merentur gratiam peculiosam. At longè
adhuc dissident ab iis, quibus solo castra¬
torum titulo promittit Deus regnum coe¬
lorum. Conjugatis verò dicitur, quando
cuncta haec seceritis, eritis adhuc servi in¬
utiles. Sed abstinenti à licitis (in patienti¬
bus & non agentibus) id nusquam legitur:
miniméque id tangit virginitatis florem.
Non abstinentes enim, & casti quadam prę¬
electione videntur sanctificati, ad ulterio¬
rem gradum perfectionis etiam promoti:
Ideoque sequuntur agnum, quocumque vadit.
Etenim.