855
680
DEMONSTRATUR.
Etenim benè agentes ut spem praemii
supponunt: Ita virgines abstinentes &
tolerantes sese continent intra amorem &
humilitatem. (84) Nec arguit in contrarium
quòd 1.c. Gen. 27. "Deus creavit virum & foe¬
minam". & 1.c. Gen. 18. quòd illis benedixe¬
rit, "ut crescerent & multiplicarentur, ac ter¬
ram implerent". Quasi conjugium de insti¬
tuto ac prima intentione Creatoris fuis¬
set. Nam cap. 1. Genes. totam historiam
creationis succinctè absolvit. Cap. 2. verò
atque 3. prosequitur creationem mulie¬
ris in Paradiso, peccatum item, &c. Ideo¬
que benedictio generationis non fuit de
scripta c. 1. Gen. 28. Non siquidem ante
creatam mulierem tanquam data fuisset
benedictio generationis initio creationis,
quae nec data fuit in Paradiso post condi¬
tam mulierem: sed à peccato, & post pro¬
scriptionem è Paradiso in terram. Nam
dicitur, quod replerent terram prolibus,
non autem Paradisum. Datumque est il¬
lis plenum dominium in bruta terrae. In
quo manifestatur Creatoris bonitas, quod
creaturae reae nec adhuc poenitenti bene¬
dixerit in prolibus, etiam corruptis ac im¬
puris. Praescius nimirum restaurationis,
pro qua filius suus se vadem statuerat co¬
ram iustitia Patris. Alioquin enim eadem
die, quâ de pomo gustaverant, actualiter
ac necessariò oppetivissent, nisi Pater filii
sui mortem in remissionem peccati susce¬
pisset. (85) Tertio obiici posset: Deus nil fe¬
cit frustra. Parentibus autem ab initio con¬
didit sexualia generationis organa, quae
dum destinationis necessitatem denota¬
rent, etiam Deus ab initio suam intentio¬
nem & modum generandi modernum sat
exposuit in corporibus illorum. Respon¬
deo, concedendo, quod creator ipsis mem¬
bra atque libertatem arbitrii contulerit,
frustra alioqui peccandi libertas per con¬
cupiscentiam carnis collata esset, si orga¬
nis caruissent. Vt igitur Dei intentio pro
sutura regeneratione non rectè vertitur
ad arbitrii peccandi libertatem: Ita mul¬
to minus recte eadem intentio propter
organorum fabricam infertur. Argumen¬
tum enim hoc simile est, ac si diceretur:
DEUS fecit remedia contra morbos &
mortem, ergo Deus fecit mortem & mor¬
bos. Consequens est falsum, ergo & An¬
tecedens. Ab aeterno namque praevidit
Omnipotens Adae lapsum: nec ideo solo
Paradiso contentus terram insuper crea¬
vit, & de terra Medicinam contra mortem
& morbos. Sic & genitalia fecit primis
parentibus. Sat erat Adamo, quod nec à
membris, nec à conspecta mulieris nudi¬
tate, ullum unquam sibi sensisset stimu¬
lum; ut neque vicissim mulier à viri socie¬
tate, quae insensibilitas vocata est status
innocentiae. Alioqui pariter concludi
posset: Deus creavit hominem, ut in Pa¬
radiso viveret felix, ergo frustra creavit
terram ante praevaricationem; praesertim,
siquidem peccatum erat ex contingenti
libero. Utrumque enim praefatorum ar¬
gumentorum est à non praemeditato con¬
tingentium fine; Ideóque implicitam
continet blasphemiam. Non enim DEUS
pro se & brutis terram creaverat; sic &
organa sexualia, futurorum quidem prae¬
scientiam, non autem in creando divinam
intentionem denotant. (86) Luctantur demum
Athei, voluntque textum fabulosum &
ridiculum, quod effectus vel inobedientia
esi pomi iret in posteros omnes. Cui ar¬
gumento iam itum sat est obviam. (87) Item¬
que argumentatur: Si pudor sit à pecca¬
to originis, etenim ut peccatum omnes
aequaliter tangit: ita & pudor pueros, ad¬
ultos, Atros, Americanos, Aegyptios, A¬
byssinos, &c. Atque ne quidem Christia¬
nos sacerdotes Abyssinos puduit hacte¬
nus: Ergo pudor non ab eso pomo, non
ab inobedientiae peccato, ut neque à ge¬
nerandi insolitâ novitate vel carnis con¬
cupiscentia. At nesciunt Sophistae, pudo¬
rem sensim in Barbaris oblitum, obnatam¬
que verecundiae amissionem per scurri¬
lem assuetudinem, vestiumque praeviam
penuriam. Quem pudorem ne ideo amit¬
teret populus Israël (pro magna sui parte
nequam)