855
PARADOXUM TERTIUM.
691
entibus primis & seminalibus sive in natu¬
ra, sive per artem vicinius fuerit; (2) eò esse
potentius, nobilius, & augustius. Quocir¬
ca semina, mundum ingredientia, initio
à colorum, saporum, imò & quantitatum
dimensionibus adhuc libera (verbi gra¬
tia. (3) Humanum idem semen, nunc simpli¬
cem, nunc multiplicem foetum patrat, sola
locorum simplicitate, vel numerositate re¬
ceptum, adeóque numerorum & quanti¬
tatum imperio, primis nondum momen
tis subnoxium) (4) hinc nempè fit, quod in
summis rupibus, longè à faece, & inter sa¬
xa, sabulumque, oriantur acidi fontes, cae¬
teris cunctis praestantiores: sic autem voca¬
ti, non quòd acorem prae se ferant (sunt
namque insipidi) sed quòd acidorum in¬
star, sint medicati, ideò acidulis nobilio¬
res, quo gratiores & potiores, semen salis
esurini, à saporum explicatione adhuc li¬
berum, amplectentes. Etenim cum natu¬
ra nostra, foedus amicum fontes illi pe¬
pigere, quod palati bibentium cum sua¬
vitate, intimaque ventriculi benevolen¬
tia, licet maxima quantitate, hauriantur.
Refocillatione autem naturae, tam proxi¬
mè universalem illam medicinam, sani¬
tatem nimirum tutelando, propagando
que potestates vitales aemulantur, Moly
Homericum, quòd in apicem quasi medi¬
cinae, adscendisse visi sint. Talem Paracel¬
sus, lib. de morbis tartareis in Veltin, pa¬
gulo Helvetiae, scaturire voluit, qualem
totus mundi ambitus, vix alterum con¬
tinere in valle (nam in excelsissimis ru¬
pibus plures sunt) credidit. (5) Danubius
siquidem, Rhenus, Rhodanus, Sanus, Pa¬
dus, etc. ejusmodi fontem scaturigine
prima obtinent. Amplius addam. (6) Quid
si Gargani antro, exercitus coelestis Prae¬
ses, in custodiam praefectus fuerit non è
re erit credere hujusmodi fontibus Eu¬
daemonem aliquem praefixum; non secu¬
ac vetustas suos semideos, pocula in ori¬
gine fluminis vertentes, apponebant.
Vtut sit, fontes illi, sunt Iliado proximi,
enteque primo esurinorum referti. (7) Con¬
trà, alii sunt fontes, quibus succus petre¬
scens commistus est, qui delabente paula¬
tim undâ, tam in fundo, quàm alvei pa¬
rietibus, saxa, & silices, perque caecos ve¬
narum conductus, rupes in ripis dissemi¬
nant. Mosa enim exemplo erit, hic nam¬
que ab ortu suo, margine, longè latéque
lapidescentem succum imbibente, colles
sternit, hinc inde Visetum usque. (8) Quo
succo iam absumto, suamque destinatio¬
nem permenso, Mosa deinceps rupes non
adspicit. Nec enim lapis simplex est, ve¬
rùm hîc carbones, ibi fodinas ferreas,
propiúsque adhuc, sulfureas marcasitas,
iuxta riparum decursum disseminat: ali¬
bi verò plumbi mineras, vel meras, vel
caeteris permixtas androgyno ortu exhi¬
bet iuxta fontium originem. Quam fo¬
dinarum dispensationem per Trivalem
lineam, in suos Peroledorum fundos, A¬
depti distinguunt. (9) Porrò haesitatum est,
cur fontes acidi vocentur, & unde acor
iste petendus. Breviter dicam. Semina
enim salium, ut diximus, cuncta in aquis
sita sunt: attamen nondum saporem in¬
duerunt, nisi dum corporum principia
consentanea, uterosque terrae debitos
repererint. Tunc enim, nec antè, salsu¬
ginem exprimunt, & sal vestiunt. Hîc e¬
nim in alumen, ibi in marinum, fontale,
alibi verò in nitrum, etc. prorumpunt.
(10) Quocirca notandum, sal quoddam exsi¬
stere hermaphroditicum metallorum,
quod defectu nominis esurinum sive a¬
cetosum, re & nomine vocari coepit. Ge¬
nerale equidem, & ad omnia metalla ac¬
commodabile: adeóque si non primam,
velut & remotissimam, eorundem mate¬
riam, putare placeat, saltem est metallo
rum secundina, quibuslibet metallis con¬
genialis. Sal istud itaque alienae commi¬
stionis expers, acidum est, corporique
nostro debita quantitate gratum, eò
quod omnem omnino humorem non vi¬
talem, tartarumque detergat & consumat.
(11) Est nempè duplex excrementum in no¬
bis. Vnum nostrum, quod putredini, &
foetori
Tttt 2