855
692
PARADOXUM TERTIUM.
foetori subiacet: aliud autem rerum,
quod hostili cogulatione, suam proditor
perficit tragoediam, generali etymo, tar¬
tarum dicitur. (10) Sal acetosum itaque, sub¬
inde embryonis instar, in ordine ad me¬
tallum consideratur: (11) non rarò quoque
velut individuum solitarium, at nondum
sua in destinatione completum. (12) Exem¬
plo vitrioli sive chalcanti, rem exponam.
Optimum enim artificialiter, pro me¬
dicina, ex cupro fit, ad naturae imitatio¬
nem: estque proinde longè optimum,
quod ex solo cupro, sine terrenis sordi¬
bus, & peregrinorum mistura, confle¬
tur: quae tamen non nequeunt in natu¬
rae uteris confluere. Fit autem hoc modo.
Liquato aeri sulfur injicitur, donec to¬
tum flamma absumserit: confestim verò
aes fusum, aquae pluviae infunditur, un¬
de virescit: idque toties repetitur, quoad
aes omne in aquam transactum migrave¬
rit. Exhalata tandem aqua, vitriolum
habes. Etenim quod antea cuprum erat,
nunc insuper ex sulfure salem acquisivit.
(13) Secundò, vitriolum praestantissimum na¬
turaliter crescit, fodinis, quibus natura
sal istud esurinum peperit, venam aeris
feracem corrodens, & fontis lambentis li¬
quore dissolutum, quem postea cortinae
in chalcantum coquunt. Laudatur Cy¬
prium, Hungaricum, Romanum, & om¬
nino, quod in sui examine plurimum
aeris contribuit. (14) At succus illi vitriolife¬
rus, putatus est ferrum in aes mutare,
delusionem scilicet viri metallarii vix
agnoscentes: eò quod ferri absumit lo¬
cum, aeris succedentes atomi explerent.
Nec animadvertentes uti aes, argentum
solutum, aliàs in chrysulca invisibile,
reddit spectabile, & corporeum: ita fer¬
ri proprietatem esse, solutum in chalcan¬
to aes, ad se rapiendo manifestare, simul
que eodem actu, ferrum ipsum dissolvi,
atque in fonte evanescere. Testes sint
mihi fontes. Siquidem aquae vitriolatae
longè seipsis pauperiores in cupro fiunt,
postquam ferrum, recuperati aeris bene¬
ficium receperint. Propterea quoque ni¬
mirum extra fontem (ubi, quotiesque
continuum novi, è gurgite, aeris allu¬
vium deficit) putatitia alioqui ferri
transmutatio, haud contingit. (15) Tertiò de¬
mum, fit arte vitriolum, ex pyrite sive
marcasita aerosa, sulfure impraegnata. E¬
quidem abstracto inde sulfure, residuum
corpus aerosum aëre expositum, curren¬
te dierum numero, sal acidum, sensim
suis medullis resolvit, quod eadem re¬
solutionis acuitate, aerosum quippiam in
se dissolvit; quodque inde, aquae iuva¬
mine depromtum, mox etiam coctum,
vitriolum fit. Adeóque quicquid prima
vice, salis esurini rosioni restitit, repeti¬
ta sulfuris crematione, totum tandem
concedit, ac in vitriolum evadit. (16) Quar¬
tò denique, sal esurinum connascitur,
concretum in pyrite, quod concrematio¬
ne, & resolutione, aerosum quippiam,
inde secum fert, & vitriolum fit. Vnde
manifestum fit:
(17) Primò, quod sal esurinum, etsi aci¬
dum, differre tamen plurimùm à quavis
alia aciditate, quantum differt vitriolum
ab aerugine, quae per aceti auram, adeo¬
que concepto intus sale aceti; fit.
(18) Secundò, quod etsi sulfur, totum sit
pingue, & φλογιστὸν attamen in aeris pe¬
netratione, sal quoddam acidum (quod
aliàs inter comburendum avolat, & per
campanam in succum cogitur) semifixum
relinquat.
(19) Tertiò, sal acidum, & esurinum fon¬
tium, in visceribus terrae ortum, sal esse
cujuspiam sulfuris, embryonatum: (20) ea¬
tenus tamen artificiali sale, è sulfure pe¬
tito nobilius; quo primo enti, & semi¬
nibus Iliadi propinquius est. Et suprà le¬
gitur. Idcirco procul vagari agnosces,
qui dotes Spadanorum, ex contentorum
mineralium proprietatibus, prout in ul¬
timam iam sunt progressa materiam, aesti¬
mant. Siquidem patet ex superioribus,
salia esurina sulfuris, longissimè à pro¬
prietate sulfuris discrepare: quinimò,
quod