855
702
SUPPLEMENTORUM
tate prorsus expedita, (25) & tamen granula¬
tim calculum spondylibus affigente, e¬
jusmodi causam agnoscere materialem,
obstatque tartarorum in macrocosmo u¬
nivoca, itemque lapidum par proge¬
nies. (26) Quod si verò dicamus, calorem non
exsiccare muccaginem, dum calculum pa¬
trat: sed cogere seu coagulare proprieta¬
te non quidem siccativa, sed calefacti
va, sive pepasmo: cujus nempe solius im¬
perio, coërcita materies, potestatem coa¬
guli, sibi interni per calorem excita, in¬
duat. (27) Atqui istud, aliquid pro nobis di¬
xisse, nobisque ultro datum est. In ma¬
teria videlicet, proprietatem coagula¬
tioni subscriptam agnoscere, sive viscida
illa interim fuerit, sive clara atque diapha¬
na. (28) Aliàs siquidem obstreperent gemmae,
viscositate materiae se non indiguisse, quo
tantum robur & fulgorem assumant. Atta¬
men nec proinde scopulos effugies. (29) Quip¬
pe nec propterea calor ullus actualis in
matula calculum concrevit, sed longè,
postquam detepuisset lotium. Denique,
cùm in calculo vesicae, desit exosus caloris
sensus; ubi tamen calculus plerumque
durior est, quàm in renibus: sequitur om¬
nino, efficientem necessariam calculi, non
esse calorem. Vel aliàs in vesica, fabricae
calculi, potentior praesideret calor. (30) Mo¬
derniorum itaque studia decernunt, calo¬
rem in renibus, haud calculorum paren¬
tem: sed symptoma, sed effectum, ad po¬
sitionem, odiosi hospitis calculi in viscere,
subsequentem. (31) Uti enim spina digito in
fixa, nec calida est, nec calore indurata,
nec ob calorem carni intrusa, calor tamen
laesionem comes sequitur: ita quoque lae¬
sioni visceris, à calculo inexsistente factae,
& continuò fotae, supervenire calorem,
seriò animadvertendum. ubi enim dolor,
ibidem morbus est iuxta Hipp. atque eò e¬
tiam calor, ceu quicquam posterius, afflu¬
it. (32) Id autem, quod in renum parenchymate
laeso contingit, non propterea itidem in
vesica fit, se habente instar receptaculi, &
cloacae lotii, per renem duntaxat praeterla¬
bentis, sine cunctatione. (33) Sin autem tam
renes, quàm vesica, iuxta indolem quaeque
suam, quid muccidum, praesente calculo
excernant, desine mirari, partem utique ab
hoste obsessam, depressam in vegetativa,
quicquam de suo alimento amittere con¬
tinuò, ac velut plorare (oculi instar, ini¬
mico pulvere obsessi) humorem alimenta¬
rium. (34) Persentiunt quippe singula in nobis,
quae consentanea, quaeque perosa, & ex¬
secranda, ejusque sensationis, nec obscura
quidem indicia ubique exprimunt. Alio¬
qui namque, exciso calculo vesicae, non¬
dum cessaret continua muccoris emana.
tio, si nempe muccus causae, & non effectus
calculorum, rationem haberet. (35) Ad curam
autem quod attinet, ad vertendum sedulò,
eam hactenus incompletam esse debuisse
apud eos, quibus verae calculi causae non
enotuere: si nimirum in causarum abla¬
tione, nec aliàs, morbosa diathesis migra¬
re debeat. (36) Admitto equidem inprimis,
enematibus exonerata intestina, ureteri¬
bus incumbentia, calculo egressuro, faci¬
liorem omninò exitum praebitura. Fo¬
menta quoque similiter, inunctiones, &
balnea, plurimum profutura spondeo. &t¬
pote corpus nostrum, ut unicum in consen¬
su omnium: ita iuxta Hippocratem "tam intus,
quàm foris conspirabile & exspirabile totum. I¬
tem intus & extra, supra & infra, dies & nox,
ignis & aqua, tres in nobis fecere circuitus, sic¬
que huc hac permeant, & vicissim". (37) Verùm e¬
nimverò non perpendicularia: verùm oo¬
liqua tantùm sunt subsidia exteriora. (38) De¬
nique cùm nihil proximè calculum attin¬
gat, nisi quod urinatenus renem lambit,
humectantia idcirco, viscida, atque muci¬
laginosa (puta malvam, altheam, psillium,
etc.) ejusmodi qualitates corporeas ex¬
uisse prioribus digestionum officinis;
certum est, tanquam urinariis qualitatibus
planè difformes. (39) Eatenus interim calculo¬
sos opitulari concedimus, quatenus sua¬
viore succo, urinae acrimoniam demulce¬
ant, ac temperent: (40) vel abactis prioris vitae
mucositatibus, intus in radice, detersivi ali¬
quid vel dissolutivi (quod unicum ceu aperi¬
tivum admittimus) custodiunt, quod usui es¬
se