855
PARADOXUM NUMEROCRITICUM. 701
ubi non ritè separatum, in thecis, separan¬
do excremento dicatis, intrò sanè cum suc¬
cis genialibus ac vitalibus mixtum serpit:
Tandem autem ad examen revocatum
(quippe ad assimilationem, & animae in¬
formationem ineptum planè, & inefficax)
vel unà cum lotio foras exit, velut con¬
ceptae proditionis poenitens: Vel si subti¬
liùs, vitali nutrimento nupserit, penitiùs
subit, paritque mox digesto tempore, suae
in nobis familiae, exsortes affectus, & con¬
ditiones monstrosas, ac insignia planè ty¬
rannica, quibus, pessundata tandem natu¬
ra, auscuitare cogitur. (16) Quae cuncta vel u¬
nico patebunt, & non exotico exemplo.
Obvium enim est, unumquemque no¬
strum, etiam optimè constitutum, urinam
edere sanam, fulvam, lucidam, sediminis
& muccositatis expertem: quam si diutius
contingat, etiam limpido vitro, asservari,
aliquot tamen abinde horarum emenso
spatio, calculosam exinde dicimus, eò
quod per totam urinae ditionem, quaqua¬
versus, susque deque, tenui sabulo, ma¬
tulasit infecta, parietibus adhęrente (17) (chem
planiùs quid, vinorum tartaro, coagula¬
bilis excrementi in nobis, secus peregrini,
nomen dederit? attamen nec ulla proin¬
de erat crassioris amurcae visibilis praesen¬
tia, nec caloris ulla aderant testimonia,
praesertim dum sabulum istud conspicu¬
um evaderet. Siquidem iam antea dudun¬
deferbuerat lotium, priusquam coagulan¬
di iniisset consilium. (18) Atqui tamen par ¬
trobique ratio, essentia, causa, & proprie¬
tas, calculi in nobis orti, cum eo, qui ejus
dem identitatis, & subiecti materialis, in
urina foris circum matulam coagulatur,
Addam praeterea, nonnullos sanos detine¬
re urinam honestatis ergò, per aliquot ho¬
ras, sine ulla arenarum apparentia: quam
tamen urinam vitro receptam, ęquali tem¬
pore suum secrevisse calculum, est prorsus
indubium. (19) Sequitur hinc ergò saltem, vi¬
sciditatem materiae non in materialem cau¬
sam esse calculi: occultioris profectò, at¬
que adeò altioris indaginis in natura, pro¬
pagine constat, quam quod limositatibus,
solisque primis qualitatibus, generationem
naturalem conscribi putemus. (20) Quęcunque
namque in natura fiunt, seminis necessita¬
te, & fluxu fieri, putandum est. Semina
idcirco lapidum in succis latent; quoad
tandem, fluxu seminum maturato, in a¬
ctum erumpat postrema destinatio, seu fi¬
nis eorundem. (21) Calculum itaque non nisi
lapidescibili succo, debere familiam, simi¬
litudine fontium in majori mundo suprà
docuimus. Errantque idcirco, qui in aquis
limpidissimis & diaphanis, succum, lapi¬
descente potentiâ instructum, ut non cer¬
nentes, sic ignorantes, lutositatibus, atque
muccositatibus pituitosis, oriri calculum
contendunt. Profectò id enim non supra
sensum, non supra rusticos, quicquam sa¬
pere est. (22) Quapropter Analysis per ignem
adeunda est, quae sanè, ut reclusionem cor¬
porum, ita eorundem compagem certam,
ante oculos proponit, certioremque spondet
studio, quàm, quae de materia prima, pri¬
vatione, fortuna, casu, infinito, & vacuo.
insomnia, jejuno adhuc ore, Adolescentum
ver, terit doctrina. (23) Cedò amabò, si pituito¬
sum quicquam, calculo, esse materiale daret
necessario, & per se, illudque actualis calor¬
& excedens, in lapidem coqueret; istud u¬
tique fieri putandum, eò quòd calor exsic¬
caret phlegma in lapidem. Atqui istud in
homine est impossibile, qui nusquam non,
nunquam non, (imò adhuc plusculum in
renibus & vesica) suo actuali madore, tan¬
tam excludit exsiccationem. Eoque fortiùs
quod in subitaneo transitu urinae per renes
nequeat instantaneò, muccaginem quam¬
piam, urinae permistam, in lapidem exsicca¬
re, & quam urina succedens, non à sicci¬
tate vindicet insuper. Taederet profectò,
hisce diutius immorari, nisi usque iisdem
somniis delusi essemus. Resumam igitur.
(24) Expediamus idcireo, num arefacta per ca¬
lorem muccago ulla in lapidem, an verò
intophum abeat. Mucco enim narium, o¬
mnium videlicet tenacissimo, exsiccato, to¬
phus friabilis, at non lapis unquam edi¬
tur. Vetat insuper exemplum pridem da¬
tum, de urina perspicua, à visibili viscosi¬
tate
Vuuu 3.