855
700
SUPPLEMENTORUM
cientibus, aperientibus, & abstergentibus,
utrâque sunt innisi manu. Quo scilicet iam
partus calculus exploderetur, atque veni¬
enti saburrae fortè fortuna coagulandi
adimatur conciliabulum. Venturae autem
nil quicquam est provisum. (4) Non segniter
nimirum amygdalinum, aut huic succen¬
turiata, ad ureterum ampliationem, pri¬
mo curationis introitu, propinanda arbi¬
tratum, ut deinceps sequentibus abstersi¬
vis expellendo facilius calculo locus sit.
(5) Hisce nempe hypothesibus, facilitate ar¬
tis, non parum suspectis, in tanto naturae in¬
commodo, ac dispendio, calamitati nostrae
atque adeo Indicationi curativae, abundè
satisfactum, arbitratum est: nisi fortassis quae¬
dam saxifragia, tam ex herbis, radicibus, li¬
gno seminibus & fructibus, quàm ex certis
lapidibus in pulverem contritis, glorioso
titulo, à Primoribus accepto, in lithontri¬
bon petita medicamina, prioribus adne¬
xenda videantur. Sic autem dicta, eò quod
nonnulli calculum confringere; alii, im¬
minuere; plurimi, neutrum credide
rint. (6) Pulcro quidem arrident nomine à
Veteribus tradito: at sic exhibita, hacte¬
nus infido eventu, atque promissis nequa¬
quam respondente auxilio. (7) Alii proinde
longiùs deflectentes, citiùs stomachum,
venas, renesque pertusa, ac perforata iri,
vel corrosioni insigni, vel confringendi,
potestati violentae, cessura, quàm quod
lapis, illis longè durior, & fodina sua ab
ore separatior, siccitatis, & conceptae du¬
ritici, innatum recuset vestigium, illisque
remediis in clientelam nomen dederit.
(8) Ideoque quicquid secundis, & tertiis qua¬
litatibus repugnans; pharmaco non pa¬
ruerit, id velut Alcide indomitum, velut
monstrosum, clavâ durius, ac fatale, in¬
curabilium catalogo addicatum. (9) Vnde in¬
telligere est, totam calculos curandi me¬
thodum, non sanationi perfectae, at pal¬
liationi saltem, stare concreditam. Siqui¬
dem non insudatum hactenus, nisi exclu¬
dendo calculo, iam facto: fiendo autem,
nullatenus obviam itum est: ut neque im¬
pressionis, sive proclivitatis in calculum,
exstirpationi, quicquam est consultum.
Mansit itaque imperfecta, recidivas mi¬
nantium calculorum curatio: Trium¬
phum quasi ob id clamantes caeteri morbi,
eò quod omnes in fines sufficiens Provi¬
dentia, secum videretur liberaliùs egisse &
uni autem insidiatori calculo, ut hostiliter
& proditoriè ingresso, recusasset remedia.
Nunc autem, per classes, Juniorum de¬
creta dabo. (10) Ac primum quidem de statu
tis deflexisse canonibus, vitio non erit,
ubi hucusque, incerta plerumque, ad
vertamus eorum auxilia, languidamque
non nisi experiamur opem, deque Proxi¬
morum vita & incolumitate propositum
sit. (11) Etenim si artes caeterae proficiant in¬
dies, non est, quasi in nobis effoeta sit
virtus animi, cur ab ulteriori indagine
Veri, nos priorum canones deterreant,
inque desperationem conturbent. Solo nam¬
que Aristotelis statuto, quod contra ne¬
gantem principia non sit disputandum,
Philosophia in obscurum delata mansit.
Etenim si non imperandum, saltem nec
serviendum, liberrimis judicii muneribus
est, antecedentium gregem sequentes, non
quia sic eundum, sed quia sic sit itum. (12) Ar¬
tium itaque inventor Ignis, mechanico,
ac manifesto opificio, Hermeticos edocet,
calculorum originem non constare assi¬
gnatis, materia & efficiente. Etenim nec ob
id mirum, quod non sat cognitis causis;
improvisa, & imparia huic languori, hacte¬
nus descripta sint consilia. (13) Quantum ita¬
que materialem causam attinet, ea succus
quidam petrescens est, (deficiente enim e¬
tymo, à me sic vocatus) permultis liquori¬
bus, ita intimè aspersus, ut iisdem prope¬
modum genialis videatur, neque secus di¬
vortio obnoxius, nisi ea calamitatum de
causa, ut nostrae fragilitatis millecuplae,
nos reddat perpetuos memores. (14) Proinde
non muccus, non pituita, non denique ex¬
crementum aliquod nostrum & putrefacti¬
bile, materiem calculo subrogasse puta¬
mus: (15) sed est excrementum rerum, hostili
coagulatione, suam proditor intus per fi¬
ciens tragoediam (tartarum diximus) quod
ubi