855
PARADOXUM NUMEROCRITICUM.
699
non saginationem, sed sanitatem inten¬
dimus: si coelum permittat nempe, non
chartis aut aleis, non denique somno po¬
meridies emancipandus venit: sed deam¬
bulationibus. (16) Siquidem tres in homine
complentur concoctiones: prima scilicet
in stomacho; altera in hepate: tertia ve¬
rò in singulis membris. Quandoquidem
partes singulae nutriri debeant. (17) Prima &
secunda decoctio, feliciùs in vigilia &
motu succedunt, ideóque excremento¬
rum omnium uberior expulsio, quàm
Spadae praecipuè attendimus. Tertia verò
sub somnum, dum nempe vitale lumen,
sese humori cocto, propter assimilatio¬
nem inspirare debet, esto. Qui etiam om¬
nem excretionem compescit, praeterquam
suam, quae est sudoris. (18) Horam autem
somni, praecedentis aurorae maturatio,
& sequentis crepusculi festinatio. Per
somnum ipsum admonebit.
Benedicite sontes Domino: laudate
& superexaltate eum in secula.
SUPPLEMENTORUM
PARADOXUM NUMERO CRITICUM.
1. CAusae ditae calculi apud veteres. 2. In vesicae
calculo multa prodit mucilago. 3. Curatio anti¬
quorum triplici constat praesidio. 4. Sollicita cura ve¬
terum. 5. Varia supellex saxifragorum. 6. Cur saxi¬
fragia irrisa à plurimis. 7. Absurde obiectioni re¬
spondetur sub finem. 8. Desperatio apud Veteres.
9. Qualis curatio Veterum. 10. Moderna opinio pa¬
radoxa. 11. Cur à veteribus deflectere quis possit. 12. Cur
Veteres in cura errarint. 13. Materies lapidum. 14. Tar¬
tari, & pituitae differentia. 15. Tartari historia.
16. Paradigma mechanicum. 17. Vnde nomen tartari.
18. Ratio essentialis in paradigmate. 19. Cur non è
visciditate sit coagulatio. 20. Generationes substantia¬
les determinatis absoluuntur seminibus, non casuali
qualitatum primarum congressu. 21. Quae, & ubi semi¬
na lapidum. 22. Physica, per Analysin, optima do¬
cetur. 23. Ratio altera contra Veteres. 24. 3. Ratio.
25. 4. Ratio in macrocosmo. 26. Obiectio. 27. Pro no¬
bis. 28. Gemmae viscositatem nesciunt 29. Contra effici¬
entem Veterum. Prima, Altera ratio. 30. Vnde in re¬
ne calculoso calor. 31. Exemplum. 32. Cur in cal¬
culo vesicae, non conquerantur caloris. 33. Cur mucus
in calculo vesicae. 34. Ratio prior. Altera. 35. Inco¬
gnitis causis removendis in cognita fuere remedia. 36.
Salutaria remedia coindicationibus opportuna. 37. Re¬
media exteriora cuius sint pretii. 38. Paradoxum in
distinctione effectus per se, & per accidens. 39. Qua¬
tenus iuvantia sint. 40. Quid solum sit aperitiuum
pharmacum. 41. Non fieri ureterum dilatationem per
potus. 42. Quid dilatet ureterem. 43. Obiectio syn¬
copizans. 44. Distinctio effectuum secundùm causa¬
rum pertinentiam. 45. Ratio. 46. Censura remedio¬
rum veterum. 47. Methodus curatiua. 48. In omni
urina calculus. Quis sit dicendus calculosus. 49. Quia
sit inclinatio ad calculum in rene, aut vesica. 50. Quid
spes in curationem dederit. 51. Quomoda auferatur
inclinatio. 52. Qualitas remedii, inclinationem tol¬
lentis. 53. Aroph medicamen. 54. Oblatratio. 55.
Hermetica & Pythagorica Philosophia congruunt. 56.
Remedii qualitas culculum resoluentis. 57. Responsio
ad obiectum absurdum.
QVandoquidem frequens in
homine monstrum lithiasis,
plerosque ad Spadacrenas
vocet, perfectae sanationis
spe; iuverit profectò hunc
paragraphum liberaliùs explanare, ne
compendium obscuritatem pariat. Di¬
cendum itaque, quid Antiqui, quidque
Moderniores, Hermeticae scholae discipu¬
li, de calculorum ortu & curatione sen¬
tiant. (1) Materiam calculi inprimis, phle¬
gma, pituitam, mucilaginem, seu excre¬
mentum humanum: Efficientem verò
causam, calorem actualem, excedentem¬
que in membro, incusavêre. (2) Quid nî, in¬
quiunt, cùm è calculoso rene multum se¬
dimen, è vesica verò, calculis obsessa, con¬
tinua muccago, turbetur praeceps? &
quanquam nullus in vesica calor, sufficit
saltem, eundem in lumbis manifestum,
calculosos experiri: Ergo cum contra
manifesta, ac sensu nota, nemo nisi caecus
ad solem reluctetur, rata calculi perma¬
nere debebunt, iam data causarum testi¬
monia, authoritatum, & dierum numero
approbata. (3) Caeterum his positis, ad cu¬
ram itum est. Vbi humectantibus, aperi¬
entibus, & detergentibus, confisa sunt
praesidia. Clysteribus inquam, balneis, fo¬
mentis, unguentis, & potionibus madefa¬
cienti¬
Vuuu 2