855
PARADOXUM SEXTUM. 698
(1) DE diaeta, & modo utendis pa¬
danis, nunc paucula subne¬
ctam. Istud inprimis in diae¬
tetice, experientia duce, vi¬
cimus: nusquam qualitatem
ciborum, quatenis talium, nocumentum ad¬
ferre, nisi ubi delumbatum clinicum ac
defectuosum adest remedium. (2) (Vidit
namque Deus, quodcunque fecerat bo¬
num esse, & consequenter, quodcun¬
que in cibum ordinaverat, bonum esse
cibum) solam verò quantitatem obesse posse.
Ede enim cibos quoscunque voles, exem¬
pli gratia, & sis vulneratus, modò in
quanto non excesseris, sintque tibi apti¬
balsami, & potiones vulnerum consoli¬
datrices, nullam pressuram senties ex ci¬
bis, nullumque detrimentum, non se¬
cus ac delicatissimo delectu ciborum ali¬
tus. (3) Cuius rei testimonium milites ac
pauperes dabunt: quibus severus visus
fuisset rerum Arbiter, si phasianis, per¬
dicibus, ac caetero culinarum mangonio,
in morbis vesci debuissent. Spernit enim
curiositatis regulas natura, eo subsidio
tuita, quod frustra opem, & praesidia,
contra morbum optatura sit à remedio,
quod praeveniendis defectibus, à cibo¬
tum exigua quantitate, non sit satisfa¬
ciendo. Quicquid enim morbi monoma¬
chiam aggredi debet, potiori jure sanè,
symptomata à cibis oriunda, avertere de¬
bet, id inquam, quod averruncandis lae¬
sionibus propinatur, vel instituitur. (4) Diae¬
tae igitur necessitas, à penuria altiorum
medicaminum, non cibariorum lenoci¬
nio invecta creditur. (5) Unum istud diaetae
praeceptum servandum, Spadanas biben¬
ti consulo, ut sobrietati studeat, edat¬
que parcè instar accolarum. (6) Quid enim
iuverit, sanitatem accolarum ex Spada¬
nis accusare, si lautiores, & nimis satu¬
ri, vivamus. Supremum itaque longae vae
vitae praesidium (etsi insuetis crudele,,
esto sobrietas. Quae sapiunt aliàs, opti¬
mè nutriunt. Et concocturus facilè, quae
sapiunt maximè, famelicus. (7) Ea sola diae¬
tae normâ, aquae permeabunt tutò, ce¬
leriter ac jucundè. Caeterùm iuverit, sor¬
dem à stomacho, à mesaraicis verò cru¬
diorem, & minùs sincerum chylum, ver¬
rere. (8) Quod commodè fiet, Si triduo con¬
tinuo sumatur ante aquas dosis una in
aurora, pillularum rufi, debitè praepa¬
ratarum, & non suasu lucri. Vel, si non
lubet triduum exspectare, infundat con¬
servae rosarum sescunciae, Pouhontii un¬
cias octo, addito scrupulo salis tartari.
Bibat colaturam. (9) Spadanam bibiturus,
conetur primum ventrem exonerare,
diluculo ac sub crepusculis, uncias duo¬
decim Pouhontii bibat, & montem scan¬
dat: quo cum deventum erit, viginti, aut
30. primò manè uncias Savenirii bibat.
Etenim ad non consueta paulatim trans¬
eundum. Uti etiam Pouhontius, non
onusta quantitate, vimarios meatus prae¬
meditatim aperiet. Addendum quanti¬
tati indies, ad tolerantiam usque: ut quis¬
que sibi sit iudex. Quod exinde facile con¬
picietur. Quoniam si quantum oportet
biberint, bene se habent, & facile ferunt,
Hippocratis imitatione. (10) Inter bibendum
autem, loco anisi, myvâ ex aenula cam¬
pana assumtâ, facile epota aqua per prae¬
cordia transcolatur. (11) Bibatur autem statu¬
ta dosis celeriter, cùm fontis festinatus sit e¬
progressus, ideóque prima aqua cocta
(si modò verè coqui dicendum, quod
non in alimentum cedit) & expulsa, an¬
tequam ultima adveniat. Quod interpo¬
latam nativi calidi reddit, frustratamque
actionem. (12) Rediens ad pagum à fonte, len¬
tè procedat, ut non sudor, sed urina,
quae in votis est, cicatur. (13) Sit autem ho¬
ra prandii, cùm stomachus aquis fuerit
expeditus, ne residuum aquae, pene con¬
coctae, crudum succum praecociter in ve¬
nas auferat. (14) An Spadana mero mista con¬
veniat, dubitatum. Dicam. Sic vina fi¬
ent facilè meabilia, & meatus servabun¬
tur meabiles, ideóque cum accolis, cibis
(id est, potibus) fontes admiscere con¬
sulam. (15) Atque adeò quia parcè comeden¬
dum, circa decimam aut undecimam,
hora tertia Pouhontius adeundus; quia
non