855
697
PARADOXUM PRIMM.
mùm calculosis, potus aquae, meum di¬
cam judicium. Certum est Spadanas e¬
luere urinae regionem, cùm quia facilè
transeunt, tum quia multae, affatimque
haustae, & minerales, earum sal esurinum
impedit, quo minus spiritus lotii (so¬
lus calculorum architectus) quicquam
ingenita sibi proprietate petrificet. Quip¬
pe sal aliud potentius, iam eundem in
sui ditionem velut vinctum traducit. (13) At
quia ista duntaxat est cura palliativa,
etsi facti calculi & arenae expellantur,
quasi labentis aquae abstersione: imò
quamdiu aquę fuerint ebibitae, impediant
nova calculi collegia, attamen siquidem
mox abinde recrescunt, infida censemus
calculosis remedia. (14) Etenim eò quidem
promtius accrescere festinat calculus,
quo uterus ille, alter calculi parens, ni¬
tidior fuerit. Nonne enim lotium, faci¬
lius calculum, ad nitidam matulam, quam
ad oleo inunctam agglutinabit? Hinc
namque fortè renes brutorum plurima
scatent axungia. (15) Curam itaque perfectam
calculi, optatamque requiem, longè a¬
liam scimus: In qua exturbatis suaviter
calculis minoribus (quod minimum est)
majores verò, in succum pristinum retro¬
grada concretionis analysi redeant. (16) At
neque id satis fuerit, nisi tollatur incli¬
natio petrifica, restaurantibus Remedio¬
rum nempe paucorum collecta messe,
quisque integram, ex calculo non minùs,
quàm febre, & optatam, sperare potest
valetudinem. De quibus in aliis scripsi¬
mùs, & remedia dedimus. Virtus etenim
medendi, stat recta sub quolibet ponde¬
re, id est, omnes morbi apud illam, u¬
nius sunt pretii, à nullo morbo minui po¬
test. Desiderantur tantum nobiliores re¬
mediorum potestates, quae in coelum ad
Conditorem clamant, se velut frustra ve¬
nisse, nec esse paenè quenquam, qui vin¬
cula earum solvat. Maturè à querelis abs¬
tinendum, ulceroso seculo. (17) Itaque quod
ad primas qualitates Spadanorum attinet:
quanquam de iis, utpote momentaneis,
& anatomiam vitalem non habentibus,
minimùm anxii simus, quoties non ad¬
modum infesto gradu infames sunt; de¬
cernimus tamen, sal esurinum in primo
gradu caliditatis & siccitatis esse: solu¬
tam verò ferri venam, frigiditatis & sic¬
citatis secundum attigisse. (18) Aquam ve¬
rò ipsam, humidam summè, frigidam
verò remissè indulgentia Aristotelis sen¬
timus, & supradictis deductionibus osten¬
sum fuit. (19) At quia, tam aquae, quàm mi¬
neralium, illae qualitates sunt relolleae,
nequicquam curationis habent: sed rebus
constitutis praeposterè adveniunt, instar
colorum: idcirco illarum speculationem
aliis relinquimus, contenti adeptione
qualitatis cherioniae. (20) Postremò tamen
obiectioni respondendum est. Quam¬
obrem videlicet Tonneletium salis esuri¬
ni, & calidi copia, frigere magis, &
stomacho molestum dictum? (21) Satisfaciam.
Sal esurinum etsi primis qualitatibus sit
calidum; non secus atque oleum chalcan¬
thi, sulfuris, aqua fortis, &c. frigeface¬
re tamen, tertia, & propria qualitate
cherionia, quatenus scilicet vel nimieta¬
te noxium calorem nostrum debilitat,
potissimum, quod secundarium humo¬
rem, sive alimentum proximum stomachi,
sua aciditate dissolvat, & alendo inido¬
neum reddit: cujus liquoris vividi pe¬
nuria, non mirum est, si influens sto¬
machi, & mendicatus calor, patiatur.
PARADOXVM SEXTVM.
1. QValiter cibi non nocituri. 2. Contra diaeteti¬
cem paradoxum ex textu sacro. 3. Probatur e¬
tiam experimento. 2. ex Iustitia distributiua Dei. 3. ex
indicatione remediorum. 4. ex regula. 4. Vnde diaetae
venerit necessitas. 5. Vnum praeceptum 6. Sobrietatis
encomium. 7. Vt aquae celeriter transeant per prae¬
cordia. 8. Purgatio. 9. Modus & requisita potan¬
di. Quantum bibendum. 10. Aenulae campanae prae¬
paratae commendatio. 11. Celeriter bibendum, &
quare. 12. Rediens quomodo. 13. Quando pranden¬
dum. 14. An Spadano mero miscenda. 15. Et qui¬
dem à prandio. 16. Tres digestiones. 17. Cur non
dormiendum sit à prandio Spadae. 18. Hora cubitus.
De
Vuuu