696
PARADOXUM
QUINTUM.
vividus
amplius
sanguis
non
patitur.
Pro¬
inde
si
quicquam
capiti,
cordi,
aut
pul¬
moni
iuvaminis
adferre
videantur,
id
totum,
sublatione
affectus,
discrasiam
inibi,
per
deuteropathiam,
&
consensum
causantis,
evenire
putandum
est.
Deni¬
que
nec
potae
Spadanae
in
epidemicis,
en¬
demicis,
&
astralibus
morbis,
ut
sunt
Pe¬
stis,
pleuritis,
prunella,
etc.
ut
neque
conferunt
plurimum,
quibus
venenum
subest,
vel
assumtum,
vel
intus
genitum,
vel
contagio
participatum.
Vt
etiam
ne¬
que
in
morbis
tincturae,
quales
sunt
lepra,
lues
Veneris,
morphea,
cancer,
epilepsia,
&tc.
Quocirca
non
bene
convenimus
cum
illis,
qui
ad
omnes
omninò
morbos
Spadanam
commendant
sine
delectu.
A¬
deóque
eandem
in
blasphemiam
usque
extollunt.
Scilicet,
"Non
esse,
quod
iam
deinceps,
nactis
Spadanis,
veterum
aquarum
miracula,
vel
Siloes
piscinae,
vel
Iordani
Naa¬
mum
sanantis,
stupeamus:
cùm
hic,
&
attonito
morbo,
convulsione,
paralysique
la¬
borantes,
leprososque
curari
videamus."
Apa¬
ge!
(5)
Miracula
inimitabili
constant
digitos
praeterea
effectus
per
accidens,
ab
iis,
qui
per
se
suis
debentur
causis,
ritè
distinguere
oportet.
Qualiter
si
deficien¬
te
menstruo
virgo,
suffocatione,
epi¬
lepsia,
vel
paralytico
affectu
laboret,
prodeuntibus
autem
bibita
Spadana
men¬
struis,
ab
annexa
diathesi
liberetur,
non
est
quod
proinde
apoplexiam,
asthma,
epile¬
psiam,
aut
veram
paralysim,
Spadanis
fon¬
tibus
curandam
commendemus.
(6)
Morbi
namque
in
universum,
ex
utero
prode¬
untes,
alterius
sunt
monarchiae
clientes,
&
aliena
constant
radice,
quàm
qui
ex
conditione
microcosmi,
tam
in
uno
quàm
in
altero
sexu
prorumpunt.
Quos
equidem
si
quis
non
distinxerit,
ca¬
chinnum
à
discretiore
sibi
parat.
(7)
Cae¬
terum
iam
dictum,
quantum
sal
esuri¬
num
in
fontibus
proficiat:
deinceps
au¬
tem
quid
ferri
corrosa,
atque
soluta
mi¬
nera
agat,
dicendum.
Ea
itaque
mani¬
festè
adstringit
inprimis,
ideoque
sto¬
machum,
ac
vicina
quaeque
roborat.
Laxis
ergo,
&
dissolutis
morbis,
Spadanae
con¬
gruunt,
puta
lienteriae,
diarrhoeae,
coelia¬
cae,
atque
dysenteriae,
&c.
(8)
Quibus
obie¬
¬
ctum
iri
exspecto,
quod
menses
provocet,
quicquid
ferreum
offertur,
jecinoris
at¬
que
lienis
effractus
levet,
atque
adeò
hinc
potius
aperire,
quàm
adstringere
Spadanas,
consentaneum.
(9)
Ob
quas
fortè
salebras,
nonnulli
ad
dispares,
in
marte
partes
potiùs
nutantes
confugiunt.
Re¬
spondeo
ex
Adeptis.
In
nobis,
non
rarò
oberrare
sal
quoddam
resolutum,
&
mi¬
nerale,
planè
excrementitium,
tartarum
inquam
resolutum,
vel
in
prima,
vel
in
materia
ultima
exsistens;
cujus
sive
uterus,
hepar,
lien,
renes,
pancreas,
mesenterium
vel
stomachus
fodina
sit,
perinde
nunc
censemus:
modo
constet,
insignes
parere
laborantibus
molestias.
(10)
Epoto
itaque
sto¬
momate,
id
est,
chalybe,
vel
ferro,
pulvere
tenus:
quamprimum
sal
istud
nocuum
(quod
purgantium
mandatis
non
auscul¬
tat)
ad
ferrum
praeceps
accurrit,
eique
adhaeret,
ut
illud
dissolvat,
&
vim
exserat
suam:
adeóque
iuxta
illud
coagulatur,
simulque
cum
ferro
foras
vadit.
At
si
ferrum
vel
acies,
in
liquore
acri,
nobis
ta¬
men
non
hostili,
dissoluta
potentur
(puta
Spadanas)
natura
absumtis,
&
penitius
intrò
admissis
iisdem
liquoribus,
ferrum
mox
(utpote
ad
alimoniam
ineptum)
à
commisto
separat,
&
per
intestina
aman¬
dat.
Vt
videre
est
in
stercorum
Spada
no¬
rum
nigrore.
(11)
In
qua
ferri
sequestracio¬
ne,
confestim
salium
mineralium
conflu¬
xùs
spontaneus
fit,
non
secus
atque
ar¬
gentum
in
chrysulca,
ad
aes
appositum,
&
aes
solutum,
ad
ferrum
advolant.
Libe¬
rat
itaque
ferrum
sumtum,
ab
obstructio¬
ne,
&
aperit
per
accidens,
ablato
scilicet
secum
obstruente
victo:
non
tamen
quod
per
se,
proinde
desinat
esse
constricti¬
vum.
(12)
Aperit
inquam
potestate
specifica
&
appropriata,
constringit
vero
quali¬
tate
secunda.
Iam
porrò,
quandoquidem
animum
&
spem
auxit
miseris,
potissi¬
mùm