855
PARADOXUM QUINTUM 695
amplius fons Geronster. Tonneletius
verò, sale esurino, praecedentibus duo¬
bus ditior, iisdem tamen in vena pau¬
perior est. Hinc namque friget, & sto¬
macho molestior. Quicunque ergò magis
alvum cit, venae feracior est. Equidem
nec illud Antiquis incognitum, qui
squamma ferri, ad ventris subductionem
utebantur. (14) Virgines quoque, stomoma,
sive aciem sumentes, primis quoque die¬
bus vomere assolent. Geronster igitur
plus venae assumsit, quàm Tonneletius:
salis autem tantundem, sed mitigati pro¬
pter activitatem venae in se receptae: ideo¬
que sal istud crassius, & corpulentius
evasit. (15) At Savenirius, aquis longè di¬
lutior, venae, salisque esurini minimum,
ideóque citius absolvit actionem salis
esurini & venae, citiusque medicata unda
emoritur. Atque eadem de causa, fa¬
cillimè stomachum transit, conficitur,
& penetrat citiùs. (16) Spirituum itaque a¬
gentium in venam, praesentia, poros in
aqua dilatat, & leviorem ad libellam ef¬
ficit fontis aquam. Ampliùs notandum
est, Quod prout in vinis & omphacio
ebullitio fermentalis fit: ita sua sit
actio salis esurini. (17) Ac nedum super ve¬
nam, dum eandem rodit & permeat: sed
etiam super eandem secum raptam, ali¬
quandiu operatur. Pouhontius inquam,
longè diutius, quàm Savenirius, &c. do¬
nec exantlatis spirituum activitatibus,
tam agens, quàm patiens, dissolvens in¬
quam, pariter & dissolubile, fatiscant eâ¬
dem operâ.
PARADOXVM QVINTUM.
1. VIrtutes sales esurini. 2. Effectus obstrutionis.
3. Quousque fontes agant in homine. 4. Quos
non juvent. 5. Effectus per se & per accidens exem¬
plum. 6. Mulier duplicibus subest morbis. 7. Vires
venae ferri. 8. Obiectio. 9. Solutio. 10. Quomodo
ferrum aperiat, & quomodo stringat. 11. Probatio per
affine exemplum. 12. An calculo conveniant, & quo¬
sque. 13. Palliativa cura tantum quae pellit calculos.
14. Spadanae in causa, ut facilius recrescat calculus
1S. Cura calculi vera in quo sita. 16. Vnde petendum
remedium, & quale. 17. Qualitates primae in fontibus.
Aqua, non aër, est interne humida. 19. Vires relollei
& Cherionii. 20. Obiectio. 21. Dilutio.
(1) [sic] NVnc de viribus Spadanorum
brevi complexuri methodo,
supplementique norma di¬
cturi, resumemus, non alias
inveniri dotes, nisi quae ex e¬
surino, & soluta ferri vena depromuntur.
Quapropter cùm sal esurinum dissolvat
mucilagines, abstergat, consumat, forasque
amendet; Ideò inprimis, obsitis mucore
stomachis opitulatur: eandem quoque vi¬
sciditatem praeternaturalem (quam coagu¬
labile rerum in nobis excrementum voca¬
vimus) altiùs atque penitius paulùm, tam
in venarum, quam visceris cuiuspiam pe¬
netralia proreptam, eadem opera expedit,
sed tardiùs eo, quò longius ab ore iter in¬
stituit. Hinc ortis hepatis, lienis & renum
obstructionibus, atque inde natis febri¬
bus, hydropi, ictero non segniter succur¬
rit. Etenim obstructio, obstruente con¬
sumto, cessat; quae aliàs, cùm impediat
quo minùs vitae spiritus, per omnia libe¬
re gliscat, muniaque sua obeat: (2) idcirco
partes, quae post se sunt deinceps, vitali
communione privat, ac consequenter pu¬
trefactiones accersit. Igitur omnibus
prorsum morbis epotae Spadanae conve¬
niunt, qui ex hoste tartaro, praeter natu¬
ram intus recepto, & coagulato, conscen¬
dunt. Modo constante vitae radice suf¬
ficiente, id est, satis tempestivè haurian¬
tur. (3) Determinatione attamen illa adiun¬
cta, quod potestas aquarum non transcen¬
dat hypochondrium. Non enim supra
renes, ad cor videlicet, pulmonem, aut
cerebrum aquae attingunt: (4) quocirca etiam
affectibus illis ex idiopathia genuinis, ni¬
si per accidens succurrunt Spadanae. Ratio
est. Siquidem cùm minerales sint, ad a¬
lendum prorsus ineptae, ultimo cum sa¬
lium excremento urina, è corpore pro¬
scribuntur, cuius nempe commercium,
vividus