855
HUMIDUM RADICALE.
720
nio. Dein mox è calore, indicium veri &
praesentialis ignis hauserunt. Sub lite ta¬
men mansit quaestio. Aristotelici quidem
hunc ignem elemento stellarum attribu¬
unt, ac contra sublunare ignis elementum
specie distinguunt. Alii verò elemento
ignis sublunaris adtribuunt. Habentque
hinc inde sua rixarum argumenta. Inte¬
rim de mutis ac frigidis piscibus tota ob¬
mutuit Schola. Et quanquam pisces non
infeliciùs, quàm quadrupedia vivere, mo¬
veri, & ali fateretur: imo longè secundio¬
ri propagine prolium ditari, saniori vitâ
demum vivere sciret, atque deficere ta¬
men subter pelagus (praesertim glaciale)
ignes, ac calores, ubi interim maxima &
populosissima esset respubl. nihilominus
haustas à teneris annis igniculi vitalis fa¬
villas deserere noluit, etsi veri patrocinio
se delusam animadverteret. Quocirca ad
lura confugiunt miserae Scholae. Volue¬
runt itaque hominem, aves, simul & qua¬
drupes, terno videlicet numero, quartum
& consocium piscem involvi posse, ac sub¬
ter latam doctrinam cogi. Vt de pisce, tan¬
quam absente, aequale ius statuerent, in
participatione calidi radicalis. At quia
anima ut serva sancitis voluptatibus ad¬
venit, & rationes etiam nonenti ad lubi¬
tum subministrat: subterfugium com¬
mentae sunt. Statuuntque scilicet calida
animantia, actu calere igne palpabili: pi¬
sces verò duntaxat potentialiter calere.
Quasi proinde pisces duntaxat potentiali¬
ter viverent, si causis datis non malè qua
dret effectus. Calorem inquam fingunt
Scholae, actualis vitae causam totalem,
qualitatem nimirum aequivocam substi¬
tuunt, calori parem: sed anomalam, ano¬
nymam, quia incognitam, fictam ac men¬
titam, sub nomine potentialis caloris re¬
ceptibilem. Subire namque in profundum
aequoris imaginando, horruerunt Scholae.
Quapropter piscium speculatione ut ste¬
rili, derelicta (quod plausibili commento
refragaretur) calentibus animalibus, velut
somnio palantes, sibi complacuere, cum
applicatione lampadum & vitae. Itane hu¬
midum radicale, non ampliùs cum Ari¬
stotele spermaticum, spumosum, & muci¬
laginosum erit; sed oleosum nunc, pingue,
atque conflagrabile in Scholis esto? Sic¬
cine ergo pinguis venter, qui multa axun¬
gia humido radicali fomentum dederit,
solus necessariò longaevus erit? Capuc¬
cinus, nostris tractibus, toto anno ferè fri¬
gidus, saltem utroque crure & brachio,
quia minus humidi amittet, diutius suum
oleum in lampade retinebit necessariò.
At saltem subest hîc lurida quędam Scho¬
larum stupiditas, alibi à me demonstrata.
Nimirum quòd actio caloris (praesertim
si viva flamma non fuerit accensus) uni¬
versim omnia quidem humida exsiccet in
tophum, & carbonem: nequaquam au¬
tem consumat absque residui remanen¬
tia, prout in nobis est obvium: usque adeò
consumtionem in nobis non à calore solo
fieri, mirum quod hactenus non animad¬
verterint. At saltem lychnio (quod etiam
nondum Scholae considerârunt) opus es¬
set in corde: ne alioqui ficta humidi, &
halituosa pinguedo, (utpote quae in cordę¬
tota spiritualis esset) instar aquae vitae,
parvo momento, magnoque compendio,
simul tota conflagraret, ac esse defineret.
Aliàs namque sine lychnio (à Scholis ne¬
glecto) malè quadrabit ficta vitae historia,
structis ex primigenio liquore ignibus,
simul undequaque accensis. Vtut dixe¬
rint, Saltem unico è vitae latice absurdo,
anxietates plurimae. At fingamus gratis,
Hoc Scholarum otiosum commentum sta¬
re posse. Vitam nempe esse ignem ali¬
quem, depopulantem radicale humidum,
quod pingue sit, & inde vivat, solosque
macros, brevioris vitae. Sed unde istud hu¬
midum in nobis? An non ex alimento
materialiter, & à vitali Archeo efficienter:
Certè nunquam exstinguetur lampas, si
caloris conflagrantis potestas (ut volunt)
sit conficiendi olei è pane & potu, ninil¬
que residentiae remaneat in lychnio à pin¬
guedine, quod lychnium obstipet aut
suffo¬