855
EXTERNORUM PROPRIETAS 719
praemonitas. Non igitur terram promis¬
sionis ob populum Israëliticum ab initio
beavit: sed ob rationes sibi ab aeterno prae¬
cognitas, quasque in naturam fixit stabi¬
les. Imò non solùm totius mundi tribu¬
tum ad has terras destinavit: sed plerisque
addidit rationes, ideas, semina, atque do¬
na, quibus intemperantiora destituuntur
climata. Nec id totum ob alios fines, quàm
quod sibi sic sit beneplacitum propter oc¬
culta judicia. Sed haec non ad vitae longae
considerationem faciunt: in Islandia nam¬
que longaevioris vitae reperiuntur, quàm
in Palaestina, Phoenicia, Aegypto, etc. Saepe
etiam in montanis, asperisque collibus
seniores occurrunt, quàm in amoeno agro.
Ut scilicet cognoscamus vitae Principem,
vitae longaevitatem dedisse, tam miseris lo¬
cis, & tractui singulari, quam denegavit
amoenissimis opulentissimisque quibus¬
cunque. Solo ergo natura subest, etiam ad
stabilitatem vitae. Etenim ex Eudemicis
dimetimur vitam morbosam, brevemque.
An fortè eudemicum ens exspirat è terris,
quibus vita prorogatur? non sanè. Suffi¬
citque quod maliguitate locus careat,
ut vitae diuturnitas acquiratur, quantum
est ex natura loci. Denique, fontes sunt in¬
sipidi, vel minerales, non qui vitae longae¬
vitatem positivè habeant: sed qui quoti¬
dianas amurcae succrescentias insensiliter
demetunt, atque hactenus vita non ex obli¬
quo, praecox tollitur. Neque etiam ad hoc
valet aeris multa suavisque temperies: siqui¬
dem in asperis Arduennae, Scotiae, & Can¬
tabriae collibus in Campinia nostra, vita
longior plerumque occurrit, quàm in Aquita¬
nia. Hieres enim, vallis est prope Marsili¬
am, praeclusa montibus, fructuum suavissi¬
morum ferax. Ubi continuatur ferè veris
statio suavissima. Brevioris tamen vitę ha¬
bens incolas, pallido vultu deformes, adeò
ut in proverbium aegrotis, & convalescenti¬
bus irrepserit. Videris nobis ab Hieres ad¬
vena. Fructuum enim amoenitas, eudemici
mineralis suspicionem tollit. Nedum et¬
iam frigora montana vitam extendunt:
sed inter Abyssinos senium frequens. Lo¬
ca ergo ad vitam longam opportuna sun¬
to, quae nullâ labe eudemiorum polluta,
caeterùm aquas non insalubres habent, ne¬
que vento procelloso infamia.
HUMIDUM RADICALE
UNo oris tono, Scholae humi¬
dum radicale vitae profici¬
unt. Ex eo enim, & in eo nos
vivere, illoque nonnisi ab¬
sumto, nos mori declamant.
Etenim qui una cum Aristot. cuncta calo¬
ri, velut principio activo tribuunt: humi¬
dum radicale non ferunt initium vitae, ut
neque hospitium, nisi primatum calori, in
humido deferant. Aliis verò magis pla¬
cuit humidum. Vnde perterriti indagandi
ignavia, ne errarent, indistinctè, tam ab
humore quàm calore, vitam nostram pen¬
dere, & protelari volunt. Adeóque non
quidem calorem: sed concretim calidum
radicale, sive humidum primigenium de¬
nominant. Vt scilicet primigenium hu¬
midum in nobis, & calidum radicale, pro
synonymis sint. Caeterùm univocè omnes
vitalem calorem, defuturam nunquam au¬
gurantur, si humidi, illiusque pabuli sat,
semper, superque foret. Quod humidum,
quia necessariâ caloris actione depopu¬
latum iri credunt, vitae longae spem, &
tractatum, per negationem absolvunt. Sed
eheu! quam perniciosa caecitate Schola¬
Medica putando cespitavit in omnibus!
etiam viderat flammam lampadis, oleo
nutriri, hujusque defectu & illam defice¬
re, continuari verò affuso oleo: quocir¬
ca arrisit plausibile inventum, atque illud
proinde in vitae historiam traxêre. Praeser¬
tim quod in quadrupede, & ave, non mi¬
nùs quàm in homine, calorem sensu nota¬
rent. Calorem usque adeò sub vitae ety¬
mo confuderunt, cum Aristotelis patroci¬
nio.