855
718
IMAGO DEI
sciat damni arrestum inviolabile, & eva¬
dendi impossibilitatem aeternam. Spe er¬
go truncatâ in ultimam desperationem,
vel ab ipso introitus initio transit, in lo¬
co, ubi nulla pietas, compassio, relaxatio,
aut retractatio hospitatur. Accedit etiam,
quòd cum intellectus naturaliter se trans¬
format in ideam rei intellectae, & ideò in
obiectorum cacodaemonum similitudi¬
nem. Ideò semper est intus praesens odi¬
um Dei, desperatio, maledictio, damna¬
tio, & furiales inferni cruciatus. Omni¬
potens, suâ bonitate, dignetur conterere
laqueos, nobis in via extentos: Amen.
EXTERNORVM PROPRIETAS
ABsoluto iam spirituali vitae
initio, priusquam ad corpo¬
rea & sensibilia organa, at
que alia vitae sustentacula
deveniam, de locis aliquid
proponam. Inprimis itaque coelum post
transgressionem, non aliam legem susce¬
pisse, certum est, quòd sola terra maledi¬
ctionem omnem in se sustulerit. Hinc
namque, coelum à nostris peccatis esse im¬
mune, nec vindicem iniquitatum agere,
sat alibi demonstravi. Sin verò loca quae
dam morti, certisque morbis sunt oppor¬
tuna: id non coelorum rotationi, astro¬
rumque caecis influxibus tribuendum; sed
omnino terrae dispositionibus est vernacu¬
lum. Non enim etsi provinciae orienta¬
les videantur feliciores, id coelo tribuen¬
dum. Cum in orbita, quaeque pars subie¬
cta, sub eodem circulo, sit aequè orienta¬
lis. Alioqui circulus non careret initio,
fine, & extremitatibus. Ergo solo innata
est bonitas, glebaeque fertilitas, adjuva¬
tur siderum continuata fomentatione, &
visitationis perpetuâ familiaritate. Equi¬
dem sub orbita Solis, climata calorem ha¬
bent ordinarium & aequalem: adeóque
quotquot fructus per maturitatem, ad
perfectionis gradum adscendunt: propter
calorem, ibidem sunt feliciores, qui alibi
ob caloris defectum non aequè perfecti.
Sed Solis calor respicit fructus, non au¬
tem vitam longam, quae non minùs lon¬
gaeva in frigidis, montanis, & borealibus
locis, quàm alioqui sub zona fervente.
Certè Soli fayores non ex astris pendent,
ut neque vitae protelationes. Astra rotan¬
tur in dies, & sub se quotidie terrae clima¬
ta aequaliter propemodum afficiunt: hye¬
mem autem & aestatem per Solis accessum
& recessum quotannis recipiunt. Interim
tractus terrarum propinquiorum, longè à
se invicem variant. Sunt ergo singularia
Soli, non autem coeli dona, quae idcirco
stabilem bonitatem iisdem tractibus velut
provincialem servant. In Sacris quidem
terra promissionis melle & lacte fluit, vi¬
no fertilis, Cerere, legumine, & fructibus
arboreis dives: itemque stercorationem,
laborisque taedia vix requirens. Video
dein, caeteras mundi plagas, tributum
debere & solvere promissionis, terrae.
A polis namque utrimque continuae plu¬
viae terras macerant, ut promissum So¬
lum, absque pluviarum molestia, aquam
sibi debitam assumat, rependatque Aegy¬
ptus, duplici frugum fenore, soli coelique
favores. Maria enim & flumina certatim
festinato cursu ad loca ista properant.
Imò & ab ultra capricorni tropicum, Ni¬
lus suas liquatas nives, per Aegyptum ad
Mediteraneum, tanquam annuum tri¬
butum naturae, defert, ut tractus felicio¬
res si non pluviâ, saltem rore, ac nubilibus
Nili aquis nitreis irriget, sublatisque per
solum vaporibus à mari, rorem copiosum
circumcirca copiosissimè rependat. Adeo¬
que totus mundus inservire videtur feli¬
cioribus istis regionibus. Sub linea aequi¬
noctii, quotidie pluit pluries, eò quod
aquae tributales non eò pertingant: sed
absorbeantur in tractibus, quos Deus o¬
lim suo populo, nunc autem Barbaris de¬
stinavit, ob praevaricationes à prophetis
prae¬