855
IMAGO DEI 717
Nam cessante desiderio amoroso, necessa¬
riò vel mox satietas, vel insensilitas frui¬
tionis oboriretur; quod in coelestibus tur¬
pe foret. Est itaque istud desiderium amo¬
ris, fomes delectationis interminabilis.
quâ consideratione mens refert Spiritum
Paracletum. Creator enim ineffabilis ho¬
minem posuit in libertate sui desiderii, ut
in spiritu vivat ad Imaginem Dei, in desi¬
derio sancto, & charitate perfecta. Patet
ergo, operationes esse distinctas à radice
facultatum, dum intelligimus quae non
desideramus; desideramus verò, quae non
planè noscimus, & quae nollemus. Volu¬
mus denique (dum volens vadit adsup¬
plicium) quae non desideramus: & desi¬
deramus, quae nollemus (dum quis sibi
crus amputari jubet) Itemque desiderium
exin quandoque superat voluntatem, vel
voluntas desiderium non rarò cogit, & vi¬
cissim se trahunt subter mutua imperia:
sed totum in mortalibus, eo quòd anima
sensitiva intellectum: & corpus animam
sensitivam trahat in multiplicem divisionis
ataxiam. Sic namque contingit desidera¬
ri impossibilia, & praeterita optantur prae¬
sentia. Etenim nisi istud desiderium esset
de radicementis, non peccaret qui vide¬
ret mulierem ante concupiscendum eam,
ante plenae voluntatis consensum. Deside¬
rantur ergo plurima, quorum causae non
sunt volitae; multaque, quorum effectus
à voluntate atque iudicio recusantur. In
modo etiam aliter operatur desiderium,
atque aliter voluntas. In motu quoque
dici, sive in duratione, desiderium saepe
praecedit, & subinde sequitur voluntatem,
superatque vicissim unum alterum, ut quid
à se distinctum coërceat. Idque totum in
caducis. In aeternitate verò, ubi consur¬
git amor, sive desiderium amorosum, tan¬
quam substantia animae, nil est desidera¬
tum, quod non volitum: idque tam quo¬
ad actum, quàm substantiam & essentiam.
Quia ob substantiae simplicitatem, colle¬
cta sunt in unitatem: quanquam in radi¬
ce habeant supposita diversa, quod planè
modum intelligendi in mortalibus supe¬
rat. In homine denique est Regnum DEI
ineffabile, id est, Deus ipse, cujus perpetuo
splendore cuncta in veritatem colligun¬
tur. Ergo Imago Dei primaria est in ejus
anima immortali; utpote cujus ipsamet
essentia, & ipsissima DEI Imago. Quae
Imago nec verbis exprimi potest, ut nec
corde cogitari in hac vita, quia Dei simili¬
tudinem aliquam refert. In siliqua verò
mentis, sive in sensitiva, atque vitali for¬
mâ, est Imago eadem relucens: attamen
per modum inferioris naturae recepta, de¬
turpataque per transgressionem sive mor¬
tem. Vnde tandem corpus etiam non qui¬
dem Dei Imaginem, sed figuram illius
mutuat. Ast anima, devoluta in exterio¬
res tenebras, prout à lumine increato, &
à virtute Imaginis sese separavit, ideóque
nativum lumen, propter appropriatio¬
nem, tanquam sibi ex condigno proprium
esset, ita amisit; quod deinceps nil intel¬
ligat, velit, aut amet praeter se, & propter
se. Damnati enim resurgent non mutati:
Quia corpus illorum resurgens, recipiet
determinationes ab anima. Quae cum mo¬
do sit cum omnibus depravatis affectioni¬
bus, in se duntaxat reflexis, per modum
corporeum: Imaginem Dei velut in se
suffocatam, in corpore resurgendo non
adumbrabit, nisi corporeo modo: id est,
figuratenus. Denique privata per mortis
catarractam, ab Imaginationis, memoriae,
& voluntatis liberae adiumentis: cuncta
deinceps intelligit, vult, amat, caecâ ap¬
prehensione, sibi duntaxat addicta. Scit e¬
nim suam immortalitatem, damnationem
verò sentit, eamque queritur ut injustiti¬
am sibi factam. Eò quòd suus amor sit
tantùm ad excusandas excusationes in
peccatis, tanquam patratis inscitiae & in¬
nocentiae diebus, cum multa naturae fra¬
gilitate, hostium insidiis, & sufficientis
gratiae defectu. Nec deberi ex condigno
aeternum supplicium, pro momentanea
transgressione. Tum enim furere incipit,
& odisse Deum perseverat. Maximè quod
sciat
Yyyy 3