855
IMAGO DEI
716
modum. Siquidem mens est unus actus,
purus, simplex, formalis, homogeneus,
& indivisus, in quo proximè Imago Dei,
essentialiterque subsistit. Adeò ut in ista
Imagine, etiam omnes potestates nedum
deponant naturam attributorum; verùm
etiam suas suppositionalitates colligunt
in unitatem indistinctam. Eò quòd anima
in se sit lux quaedam substantialis, atque
substantia ita lucida, quod non sit distin¬
cta suppositis ab ipsa luce: ejusque intel¬
lectus ita est lux animae, ut ipsa anima,
quae nil nisi lux est, sit tantum merus intel¬
lectus. In qua sui ipsius luce, anima sepa¬
rata à corpore tota per totam se videt, in¬
telligit: nec cerebro, aut corde, opus in¬
bet: in quibus organis, scilicet sua sub¬
stantia, proprietatum prosapiam tantùm
assumere videtur. In corpore nimirum
ipse intellectus abstractus, corporalibus
organis demersus, iisdemque cum utitur,
vim qualitativam repraesentat ac assumit,
quae dicitur Imaginatio, quae ex societate
potestatis phantasticae, ipsius animae sensi¬
tivae, & intellectûs splendore, in organis
degenerato, consurgit quadam combina¬
tione, in potestatem qualitativam. Proin¬
de namque, imaginando lassatur ista fa¬
cultas, & succumbit, sic ut demens fiat,
& pili canescant: mens autem semel se¬
parata, nunquam intelligendo fatigatur.
Quinimò in vivis nedum lassatur imagina¬
tio: sed etiam à seipsa non habet species
intellectivas, nisi quas ab obiectis haurit:
adeoque vis intellectualis, quae imaginan¬
do cum animae sensitivae functione phan¬
tastica concurrit, sequitur indolem orga¬
ni, atque vitae sensitivae arbitrium. Iuxta
atque regulariter in natura, effectus se¬
quitur debiliorem partem suarum causa¬
rum. Sed anima, quicquid ad noscendum,
memorandum, volendumque, sive pro
semel, aut pro saepius requirit, id totum
à seipso, & non ab alieno habet. Neque
enim in anima abstracta, oritur voluntas à
ac intellecta: imò nec inest animae volun¬
tas ad rem intellectam: sed est bonitas a¬
moris formalis. Quae quidem non est pro¬
pria passio animae, non habitus, non pro¬
pensio, neque ulla qualitas: sed substan¬
tialis actus bonitatis, per quem anima bea¬
ta substantialiter, univocè, & homoge¬
nealiter est bona: non autem qualitativè¬
Hancque praerogativam habet, ex quo est
imago typica divinitatis. Corpora verò
tam quae creduntur composita, quàm me¬
rè simplicia, perpetuâ labuntur sponte in
formarum attributa, in heterogeneitatum
vicissitudines demum atque dissolutionem
prona. Constat iam ergo, unde animae
status, dignitas, conditio, atque imaginis
divinae praerogativa in vivis obnubilentur.
Caeterum desiderium, sive amor, de quo
hîc loquor: non est functio potestatis ap¬
petitivae, nec ipsamet desiderandi pote¬
stas qualitativa; sed est pars substantialis
mentis, vel potiùs ipsamet mens, fluens
ex intellectu & voluntate. Quia illa tria,
sub unitatem à Creatore sunt indivisibili¬
ter conjuncta, simplicitate quàm maxima.
In vivis tamen sive mortalibus, est ab in¬
tellectu & voluntate in functionibus se¬
parata, propter organi conditionem, &
animae sensitivae naturam. Siquidem nunc
saepe desideramus, quae intellectus iudi¬
cat non desiderabilia, & voluntas optaret
non desiderari. Necesse est autem res,
quarum operationes sunt discretae, eas¬
dem in radice sui esse discretas, per mo¬
dum quo singula separantur. In anima
quidem, sola suppositionalitate relativa.
In corpore verò; iuxta corpoream & qua¬
litativam naturam. Ideóque substantiale
istud desiderium sive amor, est animae in¬
tima essentia, eidem consubstantialis &
coaeva. Adeò licet in coelis sit desiderabi¬
lium plena satietas, & fruitio perpetua:
non cessat tamen proinde istud desideri¬
um in anima, quod est studium compla¬
centiae: nec passionem propterea infert
animae, plusquam ipsa charitas: quippe¬
in radice sunt conjuncta ut unum & idem.
Nam