855
IMAGO DEI 715
permanet. Itaque Intellectus est lumen
formale, & substantia animae, quae in¬
tuitivè cognoscit, discernit, vult & deside¬
rat in sui unitate, quicquid in seipso com¬
prehendit, & volendo iudicat. Etenim
non ampliùs tum recordatur per repeti¬
tionem specierum, rei semel scitae, nec
per circumstantias ampliùs inducitur ad
cognoscendum; sed tum est omnium in¬
tellectorum unica cognitio, & adspectus
intuitivus intra se. Ita tamen, ut unum
cognoscat magis praesentialiter quàm a¬
liud, dum Intellectus se reflectit super
Intellecta; quia videlicet est in ipsa Ve¬
ritate, & distinctâ Unitate. Quid si idem
nunc sat quotidianum in memoria arti¬
ficiali, quod recordativa illa memoria non
sit distinctus actus, ab inductivo judicio
Intellectus. An hoc ergo non magis erit
geniale Menti, à turbulentiis phantasticis
intelligendi, semel expeditae? Neque e¬
nim his obstat, quod in vinis memoria pe¬
reat, sospite judicio, vel contrà. Ebrius
namque, vel insanus, non rarò recordatur
omnium ante ebrietatem patratorum,
omniumque sub amentia gestorum per¬
endie rediens in se memorat. Sunt nempe
ista heterogenealiter distincta in corpore,
per modum recipientis. Non animatis
quoque quandam surdam cognitionem
competere annoto: sensum item & obiecti
affectionem, quae sympathetica dici caepe¬
runt. Surda verò ejusmodi obiectorum
perceptio, illis visus, & intellectus instar¬
est. Inest praeterea illis virtus, dos scilicet
quaedam vitalis, alicujus bonitatis ac valo¬
ris, ad fines à creatore destinatos. Est & ter¬
tia potestas, ex utraque praecedentium resul¬
tans: quae est iubili ad occursum iuvantium,
& aversionis à nocivis. In quibus spectatur
quaedam affectio erga obiecta. Item me¬
tùs fuga, &c. Qui triplex scalae gradus
manifestior est in stupidioribus insectis,
prout & in hominibus vesanis, quibus
nullus praesidet Intellectus, solaque visua¬
lis luminis potestas gubernatrix, elucet.
His tamen praeterea adest actus virtutum,
& functionum vitalium, propter quas, &
per quas insectae sunt. Tertiò, inest illis
longe manifestior actus formalis. jubili,
& aversionis. Quae denuo in aliis sensi¬
tivis adhuc longè clariùs explicantur.
His nimirum competit sensitiva quaedam
Imaginatio, cum rationis aliquali dis¬
cursu, quae illis loco Intellectus est, plus
minusve in singulis elucescens. Adeò
ut sagacitas, voluntas, memoria, atque
reminiscentia, illis tanquam sub appre¬
hensionem Intellectûs cadant: Mutatis
tamen continuò obiectis, & functioni¬
bus, iuxta materiem, in diremtiones
& singularitates pronam. Est & illis po¬
testas bonitatis, atque virtutum emana¬
tiva, qua animae plus minusve propen¬
dent in suarum virtutum, aut ferita¬
tum exercitia. Estque tandem & illis sua
complacentia, taediumque ac thymosis in
obiectorum considerationes: ita anima¬
bus sensitivis counita, quin vix sit pos¬
sibile, duas contueri personas, quin
mox uni magis, quàm alteri addica¬
mur. Haecque in corporalibus per mo¬
dum recipientis, erunt ob id in homine
magis clarificata. Nolim tamen Dei
Imaginem considerari in homine esse
ob ternarium facultatum aliquem, qui
aliis rebus in mundi systemate hactenus
reperiantur, competere. Certè digni¬
tas Imaginis divinae non participatur
ullatenus ab aliis creatis. Siquidem
Imago divina est duntaxat animae in¬
tima, & tam propria, quàm est ipsi
sua essentia. Proprietates tamen ani¬
mae qualescunque, non sunt mentis
ipsa essentia: sed essentiarum produ¬
cta, posterioraque. Neque enim con¬
dignum est majestati Imaginis divinae,
ex qualitatibus desumi. Nam proprie¬
tates aliarum rerum colliquescunt in
animae essentiam, ex vi imaginis divinae.
Sin autem tanquam attributa censeantur,
id propter miserium vulgo intelligendi
mo¬
Yyyy 2