AURA
VITALIS
726
cordis.
Cruoris
inquam
in
sanguinem,
&
sanguinis
in
spiritum
traductio
substantia¬
lis,
fit
tota
pertotum,
sine
ulla
residentia,
&
separatione
heterogeneorum:
eo
quòd
excrementa
priùs
inde
sint
abducta.
Est
que
cordis
irrequieta
substantia,
conti¬
nuò
circa
hoc
transmutationis
munus
oc¬
cupata,
ut
indesinenter
è
cruore
sangui¬
nem
arterialem,
&
ex
hoc
spiritum
vita¬
lem
efficiat.
Osque
adeò
non
praeexstitit
ali¬
quis
spiritus
naturalis
in
cruore,
unde
vel
ut
è
materia
ex
qua,
spiritus
vitalis
fiat.
Sed
ipse
totus
cruor,
si
opus
fuerit,
fit
san¬
guis
arterialis,
atque
inde
spiritus
vitalis.
Differunt
ergo
cruorificatio
in
hepate,
&
sanguificatio
in
corde.
Nam
unum,
est
chyli
in
cruorem
vera
transmutatio,
&
ge¬
neratio
novi
entis.
Aliud
verò
est
cruo¬
ris
in
sanguinem
volatilem,
&
in
auram
vitalem
extenuatio.
Cruor
enim
fit
cum
sui
inspissatione,
&
liquidi
excrementi
sine
lotii
separatione.
Spiritus
verò
vita¬
lis
fit
cum
inspissati
liquatione,
&
aërea
extenuatione,
ad
quam
sanguis
scilicet
praebet
gradum
sive
medium.
Fateor
e¬
quidem,
spiritum
vini,
rapi,
ut
spiritum,
in
arterias,
tanquam
aliquod
simplex
symbolizans,
atque
praeviè
dispositum,
ut
facilè
in
spiritum
vitalem
transcendat:
sed
ex
hinc
Scholae
nil
pro
suo
hepatico
conficiunt.
Cruor
ergo
ipsus
esto
spiri¬
tus
hepaticus
coagulatus,
&
vitalium
spi¬
rituum
praeexsistens
materia.
Qui
sanè
spiritus,
corporis
naturam
habet,
cum
po¬
tentia
ut
spiritualizetur.
Itaque
prout
à
cordis
fermento,
cruor
fit
sanguis
arteria
lis
ac
spiritus
volatilis:
ita
in
arteriis
tan¬
quam
cordis
stomacho,
desumtoque
fer¬
mento
cordis,
ipse
sanguis
in
rempubl.
spirituum
transit.
Imò
&
secundarii
hu¬
mores,
sive
proxima
solidorum
nutrimen¬
ta,
fiunt
sensim
volatilia,
ne
post
se
resi¬
duam
residentiam
relinquant:
sed
totali
sui
transpiratione
egressum
faciant.
Cor¬
ergo
fabricat
suo
fermento,
è
cruore
san¬
guinem,
quem
eadem
operâ
aptat
exte¬
nuatque
sic,
ut
porrò
in
arteriis
tan¬
quam
suo
stomacho,
tantundem
vitali¬
um
spirituum
è
sanguine
fiat
arteriali
quantum
sanguinis
grossities,
renitensque
substantia
permittit,
tantulo
spatio,
quo
in
arteriis
agitatur,
fieri.
Estque
univoca
propemodum
actio,
dum
cruor
in
sangui¬
nem,
&
sanguis
in
spiritum
transit.
Quia
non
differunt
officinis
itemque
digestio¬
nis,
extenuationis
&
subtiliationis
gradi¬
bus.
Tantundem
namque
sanguinis
na¬
scitur
è
cruore,
tantundemque
è
sanguine
spirituum
vivalium
eodem
cordis
fermen¬
to
conficitur,
quantum
sibi
cuique
opus
est.
Et
vires
conficiendi
valent.
Nec
suf¬
ficit
adhuc
novisse,
cruorem
in
sanguinem
arterialem
adscendere;
sanguinem
verò
partim
in
spiritum
vitalem
transmigrare,
partimque
abire
in
solidorum
nutritio¬
nem.
E
spiritu
vitali
quoque
tandem
fieri
animalem,
quique
in
suis
nervis
ultimatam
recipiat
determinationem.
Ita
quidem,
ut
spiritus
visivus
fiat
in
nervis
opticis,
inde
autem
exorbitans,
&
in
lin¬
guam
delatus,
gustatui
esset
plane
inutilis:
prout
&
spiritus
animales
tactuum
autho¬
res,
metui
sunt
impares,
&
vicissim.
Quin
insuper
spiritus
vitalis
medullam
novisse
oportet.
Enimvero
ex
acido
chylo¬
partim
fit
cruor,
partimque
urina
&
su¬
dor.
Salsedo
vero
illa
urinae
exeremen¬
tosa
est
spiritus
volatilis
&
salsus,
qui
terrae
confermentatus,
tandem
sal
petrae
formatur:
quapropter
spiritus
ille
salsus
est
excrementosus.
Cruor
verò
per
di¬
stillationem
nobis
monstrat
etiam
spiri¬
tum
salinum,
planè
volatilem,
odore
ne¬
quicquam,
ut
neque
gustu
distinguibilem
à
spiritu
urinae.
In
eo
tamen
essentia¬
liter
diversam,
quod
spiritus
salis
cruo¬
ris,
curet
epilepsiam:
non
autem
spiri¬
tus
salis
lotii.
Hinc
saltem
constat,
in
cruore
esse
spiritum
salsum,
&
volatilem.
At
quo
modo
totus
cruor
homogeneali¬
ter
à
fermento
cordis
transmutetur,
ver¬
bis
explicari
nequit.
Eò
quòd
naturae
ipsae