855
VITA MVLTIPLEX IN HOMINE 729
OStendi alibi in utero monar¬
chatum, adeóque & vitam
singularem: qua scilicet post
mulieris mortem, prolem
adhuc enititur. Vidi & mu¬
lierem, quae nunquam caduco corripie¬
batur, nisi instante partus dolore; nec ces¬
labat etiam nisi post partum. Ostendi quo¬
que vivere quidem lieniformem quan¬
dam carnem inter secundinas & acetabula
uteri obnatam: ejusque vitam sibi propri¬
am, sic ut non vivat vita matris aut foetus:
sed quadam promiscua, non quidem vita
sensitiva, quanquam vegetetur vi quadam
vitali: non autem animae cuiusdam herba¬
ceae, aut vegetantis favore. Tandem quo¬
que venis suam à morte hominis adhuc
permanere vitam, quâ multos dies ab obi¬
tu personae, cruorem in se detentum à co¬
agulatione praeservat, & hactenus vitâ
quandam illustrat. Quapropter venarum
esse aliam vitam, qua nedum vivant: sed
& in vita ipsum cruorem conservent. Po¬
stremò & demonstravi, vitam quandam
peculiarem musculis inesse, cum facultati¬
bus sensitiva & motiva, per quam se ten¬
dunt pavido spasmo omnes ad sensatio¬
nem mortis. Vt patet in tetano, rigoribus
& convulsionibus, in quibus tam in vivis,
quàm à morte, musculi moventur invitâ
voluntate, etiam post vitae extinctionem.
Et quanquam hae vitae variis subiectis di¬
stinguantur, & munium diversitate mani¬
festentur, omnes tamen originaliter à se¬
mine oriuntur, vesanae sunt, subiectis suis
implantantur, & vitae integrali ut parti¬
um formae insunt totali. Quare nec con¬
siderandae sunt in tractatu de vita longa.
Utpote quae sine spe fomitis pereunt, sal¬
tem mox à morte hominis. Memorabi¬
les tamen in morborum alteritatibus &
indicatione curativa.
FLVXVS AD GENERATIONEM
Generationis nostrae initia
somnio-tenus vidi, & cala¬
mo describam, quantum ver¬
bis potest. Inprimis vidi u¬
terum plicis, inimitabili ar¬
tificio contractum, seseque sub conce¬
ptum pandere, per proprium Blas magne¬
ticum: idque adaequatè ad seminis exten¬
sionem. Quae scilicet plicarum diductio,
vel apertio, causat suctum, & attractio¬
nem seminis, ratione vacui. Atque in eo
rhombus conceptionis jacet pro sexu femi¬
neo. Siquidem continet causam immedi¬
atam complacentiae, & attractionis semi¬
nis in uterum. Neque enim alias in con¬
gressibus, utut voluptuosis, fit ulla un¬
quam plicati uteri expansio, nisi in ipso
conceptus instanti: hinc namque bruto¬
rum ferè infallibilis conceptus. Siquidem
non est ulla uteri diductio voluntaria,
ut neque artificiis subiecta. Quin potius
quod ammodo superans naturam, osten¬
tat Deum humanae generationis Praesi¬
dem, continuatae in posterum iuxta ver¬
bum benedictae propagationis. Crescite,
& multiplicamini. Est quippe Dei digi¬
tus, qui hos diducit loculos, sine medio
organico. Quod in Sacris dicitur: Deus
aperuit uterum Sarai. Profectò tota genera¬
tionis historia naturam excedere videre¬
tur, nisi acquisitę propagationis jure & com¬
tinuata sui frequentia intra naturam esset
recepta. Quisquis ergo prolium exspecta¬
tionem meditatur, non venerem salacem,
non seminis abundantiam, imò nec sanita¬
tem exspectet: sed omnino atque primariò
pręfatum uteri magnetismum. Et ex parte
virilis sexus, semen nullo infame conta¬
gio. Alioqui namque, uterus semen malè
imbutum semel recipiens, illud rejicit, nec
dein¬
Aaaaa