VITA
MULTIPLEX
IN
HOMINE
731
nis
adumbratione,
non
secus
atque
ipsa
embryonis
corporea
moles.
Influens
ta¬
men
spiritus,
non
mihi
visus
ante
diem
32.
à
conceptu.
Tenuis
quidem
tum
ad¬
huc,
&
sanguine
materno
desumtus,
in
vicinam
speciem
traductus.
Hic
verò
circa
11.
diem
lucem
aliqualem
sive
splen¬
dorem
vitalem
adeptus
erat,
simul
&
sta¬
turam
humanam:
sed
conglobatam
ex¬
pressit.
Deformem
tamen,
ob
capitis
dis¬
proportionatam
magnitudinem.
Quae
lux
erat
tanquam
fulgor,
è
flamma,
quam
aqua
vitae
ardendo
exhibet.
Ac
non
mul¬
tò
post
aliquot
momenta,
subitò,
haec
lux
seipsa
est
facta
lucidior.
Sensitiva
anima,
quanquam
in
brutis
speciem
faciat,
ideo¬
que
per
se
subsistat:
In
homine
tamen,
non
speciem:
sed
luminis
tantam
subor¬
dinatam
alteritatem,
sive
gradum
ad
men¬
tem,
continet.
Ideo
vix
subsistentem
absque
mente.
Ac
licet
in
homine
sit
vita
sensitiva:
ac
non
est
ens
specificum
à
crea¬
tione:
sed
seminale,
per
libidinem
Proto¬
plasti
occasionatum,
cujus
character
à
men¬
te
totus
coërcetur.
Vita
ergo
sensitiva
sub
splendore
coeruleo
&
obscuro,
informat
statim
spiritum
seminis:
informaturque
à
mente,
&
luce
clariore.
Intercedunt
ta¬
men
4.
5.
6.
aut
7.
puncta
funis
pedalis.
Quia
semina
distant
dispositionum
perfe¬
ctione:
distantque
ideò
seminum
forma¬
tores
spiritùs
perfectione,
&
agendi
ala¬
critate.
Hinc
namque
quod
uni
conceptur
una
fit
quadragenaria,
id
alteri
secunda
obvenit,
vel
tertia,
nec
tamen
propterea
empsychoses
tardiores
vel
segniores,
im¬
perfectiores
velocibus,
non
secus
atque
praecocia
ingenia,
sunt
non
rarò
tardiori¬
bus
postponenda.
Tota
saltem
generatio¬
nis
nostrae
series
spirat
augustum
aliquid.
Etenim
quantumvis
opifex
formator
Ar¬
cheus
humanam
in
se
figuram
contineat,
&
corpus
ad
sui
similitudinem
figuret,
non
est
tamen
fabrica
humana,
ab
initio,
in
statura
erecta,
ut
neque
confusè
globa¬
ta:
sed
curvata,
quomodo
caret
fetus
in
utero.
Falsum
est
ergo,
quod
natura
ubique
sit
circularis.
Quippe
quae
ubique
suis
vo¬
luit
satisdare
finibus,
qui
ab
Opifice
glo¬
rioso
naturae,
&
non
à
natura
induatur.
Neque
enim
alioquin
à
generante,
recur¬
vata
reflexio
inditur
spiritui
seminali
ere¬
cto:
sed
procedit
à
digito
ejus,
qui
à
fine
usque
in
finem
disponit
omnia
suaviter.
Confestim
itaque
concepto
semine,
ute¬
rus
clausit
ostium
infernum,
ne
quid
irtu¬
at
peregrini,
quod
conceptum
conturbet.
Denique,
vasa
uterina
imperio
subiecta,
supernè
etiam,
velut
addito
hostiario,
clauduntur:
quia
tum
nova
oritur
in
ute¬
ro
respubl.
nova
futuri
foetus
oeconomia:
ideóque
&
in
confinibus
vasis
singularis
culina
erigitur.
Vsque
adeò
ut
embryo,
non
è
cruore
hepatis:
sed
puro
puto¬
que
sanguine
arteriali,
dudum
alatur,
&
crescat.
Mox
verò
dein,
atque
haec
coquina,
pro
embryone
(qui
victurus
est
proprio
orbe)
est
instructa,
uterus
cru¬
orem
praeparat,
quem
embryoni
propi¬
net,
everriturque
proinde,
quicquid
mi¬
nùs
utile
occurrit.
Adeò
ut
toto
illo
mo¬
tu,
plerumque
mater
se
malè
habeat.
Siqui¬
dem
cum
non
ampliùs
per
emunctorium
uteri
expurgari
possint
sordes,
quaeque
nec
partus
maturitatem
queant
exspectare:
sordes,
in
bonas
retro
eunt,
conditionem
excrementi
nanciscuntur,
&
foras,
per
vo¬
mitum,
aliasque
sentinas
extruduntur.
Id
quod
in
brutis
non
aequè
fit,
cùm
men¬
struo
careant,
&
importunum
congressum
non
admittant.
Denique
conceptus
homi¬
num,
non
ex
prima
Creatoris
intentione
erat,
per
modum,
quo
in
peccatis
conci¬
pimur.
Tandem
etiam,
quia
pro
brutis,
non
aequè
purus
in
alimentum
sanguis
re¬
quireretur.
Sola
itaque
praegnans
mulier,
dira,
multarum
poenarum
piatione
unius
congressus
puritum,
prae
brutis
pendet.
Embryo
ergo,
sanguine
arteriali,
in
culi¬
nis
utero
vicinis
praeparato,
primum
ali¬
tur,
donec
post
primam
quadragenariam,
vivente
potitus
animâ,
sui
sit
iuris.
Cu¬
lina
vero
praeparatoria,
in
carne
lieni¬
formi,
qua
utero
adhaeret
secundina,
ex¬
erce¬
Aaaaa
2