855
FLUXUS AD GENERATIONEM.
732
ercetur. Tarda ideò & saepe irrita sunt
foetui auxilia, & oretenus matri exhibita:
eò quod ante introitum ad embryonem,
recoquantur singula. Iterumque in ipso
foetu, antequam eundem augeant. Infans
autem editus, antequam duriores cibos
sit ferendo, blandioribus assuescit. Ita
namque dudum pascitur sanguine arteri¬
ali, qui nulla post se stercora deponit,
Nam quae nato infantulo, mox primo va¬
gitu excidunt, sunt cruoris jecorarii reli¬
quiae, qui non nisi plerumque post ter¬
tiam quadragenariam, primum in praefa¬
tas culinas admittitur. Suntque haec nimi¬
rum excrementa, quae partùs necessitatem
maturant, & solicitant. Enimverò insitus
semel semini spiritus, in semina demer¬
sus, statim corporis necessitates, si non
praenoscat, saltem addiscit, & dein consan¬
guineum sibi spiritum, quadam cognatio¬
nis symphonia, in alimoniam trahit. Ute¬
rus tandem, foetus maturitatem sentiens,
sese corrugando contrahit, quod eniti
prolem veteres dixerunt. Saepe etenim
abortum detinui comminatum atque in¬
ceptum: quandoque verò, non potui. De¬
tinuisse verò me agnovi, quoties abortus
causaret ex symptomatica thymosi sine
praematura expulsiva, abertante scilicet
utero. Remediumque operabatur cohi¬
bendo, sopiendo, sedando, & placando
praefatos uteri furores. Sed ab ortum prae¬
cavere non potui, quoties casus matris
ex alto, multaque perturbatio terroris,
moeroris, irae, ec. inordinatorum. Item¬
que si foetus monstrositatem insignem ha¬
beret, quae non segne ad expulsionem cal¬
car addit. Vel si foetus moriatur, aut in¬
signi debilitate tabescat, aut deficiat.
Itemque si mater perculsa validè, ante¬
quam propria viveret quadra, ad se retra¬
xit spiritum arterialem. Qui si abinde mox
redierit, tamen eundem velut syncopiza¬
tum invenit, cui ita tenellae, vix vita re¬
connectitur. Hoc pacto semivitalis conce¬
ptus subinde molam, aut fatuum germen¬
abortire assolet. At id vix paterni seminis
defectu evenit: eò quòd semen sterile aut
fatuum, vel non attrahatur, adeóque nec
concipitur. Vel si attrahitur, iterum mox
stultâ uteri libidine excidit, irritatque
conceptum. Degenerat autem semen in
molam, propter externas incidentias, se¬
mini supervenientes: quibus Hippocra¬
tes ait semina abduci, quo nolunt. Mola
ergo fit, dum spiritus in corpus seminis
demergitur, spoliaturque figurâ humanam,
retinens tamen vegetationem pristinam.
Demersio itaque sola potest figuram è spi¬
ritu formatore praecipere, si nimis dudum
sopitus intus soporatur. Visio autem so¬
mnialis quanquam vix semiquadrantem
horae expleret, omnes tamen generationis
successivas periodos, simul velut in specu¬
lo rei repraesentabat. Momenta nimirum,
fluxus, motus, aspectus, alteritates, simul¬
que errores in unitatem collecta stabant.
Expergefactus autem, eheu quantum in¬
gemui similitudinem nostrae propagatio¬
nis modernae, cum brutali. Adeóque
non immeritò Adam planxit per seculum
mortem Abel. Exosam tantisper dolens
brutalem generationem, totoque illo se¬
culo uxorem non cognovit. Perpendens,
quod natura in sui radice iam deturpata,
aerumnas originales, & necessariò durabi¬
les passura esset.
LUNARE TRIBUTUM.
CVm sola mulier inter anima¬
lia (demtâ fortè simiâ) patia¬
tur menstruum, videaturque ob¬
hoc sideris lunaris operatio¬
nes experiri: garriant autem
Scholae plurima de menstruo, tanquam foe¬
tus ordinario alimento: oportuit sanè il¬
larum jactantias, in tractatu de vita longa
detegere. Inprimis namque luna, non ac¬
cumulat vel expellit hunc cruorem: licet
uteri