855
LUNARE TRIBUTUM 733
uteri purgatio coincidat cum cursu lunae.
Nam istud coincidere utrique termino est
per accidens. Etenim alioqui si ista mulie¬
bris purgatio, à Luna ipsa esset, omnes
feminae utique eodem die, saltemque in
eodem habitarent climate, essent men¬
struae. Vel saltem iuvenculae omnes cum
novilunio idem pariter paterentur. Quod
falsum est. Etenim si aliquot naves prae¬
toriam aut tribunitiam unam sequantur,
obscura nocte laternam profanali haben¬
tem: laterna quidem signum duntaxat se¬
quelae praebet: sed ventus, clavus, clavique
rectores, erunt causa immediata efficiens
insecutionis. Sic luna instar facis septima¬
nis quatuor & horis sex absolvit pensum
circuli: sic etiam mulier ob rationes mox
addendas. Mulier enim conceptam geni¬
turam, de suo augere atque alere debebat,
in iustam foetùs proceritatem, editumque
infantem suo cruore in lac verso pascere:
ergo necesse habuit copiosiore cruore, id¬
eoque, dum in ejusmodi fines non absor¬
beretur, superfluus quoque fieret, & per
consequens excerni. Imò quanquam mu¬
lier multò minùs edat, bibatque, quàm
vir: pluri tamen cruore scatet. Id est, of¬
ficina cruoris plus sanguinis efficit in mu¬
liere, quàm in viris, etiam è parciori edu¬
lio atque potu. Vnde necessariò demum
consequitur, Plus in muliere in alimen¬
tum utile verti: & plus in viro in excre¬
menta mutari. At ut constet, quis qualis¬
vè sit cruor ille superfluus, sciant omnes,
Quòd cruor humanus renovari debeat
dierum spatio, quo luna per zodiacum sin¬
gulos metitur cursus. Istud nempe est
spatium, quo cruor suo custoditur balsa¬
mo, & diutius reservatus, corrumpitur.
Siquidem qui cruore abundat, necesse
est, ut in vitae familiam eundem alendo
absumat, vel in pinguedinem, phlegmata
laticis, scorias vè alias, sudorem vel excre¬
menta morbosa transmutet. Mulier enim
poros habet exiguos, carnosa membrana,
supter epidermida, ipsi multo adipe dives
est, neque ideo potest in alimoniam con¬
sumere, quantum superabundantis in se
cruoris indies conficit. Nacta ergo meta
cursus cruoris, effetus fit omnis super¬
fluus, quem proinde ejicere satagit natura;
eumque ad venas uteri tanquam destina¬
ta emunctoria sequestrat. Ad loca quip¬
pe illa propria, nec item aliena, cruor re¬
cedit, eò quòd ob fines iam narratos men¬
struum, solius sit muliebris cruoris super¬
fluitas. Fitque onerosus ipso titulo, quo
superfluus: eóque adhuc magis, quod tum
exuat spiritum vitalem. Non secus atque
vina quaedam, exacto anno, vappa fiunt.
His igitur finibus & modis, cruor fit ex¬
crementum, dein virus, viresque in pe¬
ius acquirit eundo. Tandem autem re¬
centis cadaveris proprietates horridas as¬
sumit. Propterea nempe menstruum pri¬
morum dierum, magis est infectum, quàm
quòd subsecutivis diebus effluit. Nam
tametsi expulsio menstrui, sit venarum
proprium munus: attamen ejusdem col¬
lectio; prout & renovatio, ac sequestratio,
pertinent ad monarchalem uteri Arche¬
um. Ideò nempe exosum maximè, cele¬
rius foras ejicitur, quo prius à bono cruo¬
re secreverit, & hactenus diutius circa
uteri venas detentus, atque ob id viru¬
lentior magis. Denique etsi hoc virus
specie cruoris ludat, deposito vitalis bal¬
sami favore tamen, per gradus, ad liqua¬
minis cadaverosi malignitatem adscen¬
dens, assumit veneni indolem, & à pristi¬
nis cruoris natura & proprietatibus dege¬
neravit. Quod probat mechanica. Siqui¬
dem linteum menstruo tinctum, si de¬
mergatur in aquam bullientem, macu¬
lam contrahit in posterum indelebilem:
quaeque tertia saltem elotione, excidit è
linteo foraminato, non secus ac si spiritu
sulfuris acido corrosum foret. Id quod
cruori humano aliàs est exoticum, sive
per nares, vulnera, haemorrhoides vel dys¬
enteriam profluxerit, vel demum si lividi¬
oris grumi instar ab ulceribus exciderit.
Vnde quoque constat; menstruum habere
proprietatem aluminosam tinctoriam,
ac
Aaaa 3