855
LUNARE TRIBUTUM
734
ac praeterea cadaverosum virus acutum,
erosioni aptum. Quatenus autem se¬
mel sigillo vitalis Archei potiebatur, quo
dein privatum, vim fermentalem, poten¬
ti contagio plenam; hostilesque acerbita¬
tes nanciscitur. Cruor enim iste, diversis
malitiae gradibus, varia intus miserae mu¬
lieri pathemata concitat. Nam ubi semel
ad venarum uteri hospitia, à caetero cru¬
ore sequestratus, malignitatis praefatam
acrimoniam suscepit, atque inde retrogra¬
do revulsionis motu (qui fit vel per largas
venaesectiones, vel uteri symptomaticas
excandescentias profluviorum concitatrices)
intra venae cavae caudices resorbetur: syn¬
copes, palpitationes, convulsiones, & non
rarò strangulationes horribiles efficit. At
si cruor menstruus, nondum ad uteri venas
deductus, aut planè à reliquo secretus,
adeóque necdum ultimam perniciem ha¬
buerit: Inordinatione quapiam detine¬
tur, variaque symtomata passim conspi¬
cua excitat. Ex praefatis igitur liquet, prae¬
gnantes, nutrices, infirmas, exsangues,
emaciatas, impuberes, & Rotulas, carere
menstruis, quia & superfluis. Falsum quo¬
que est, Omnem cruorem menstruum,
absque distinctione esse venenosum, vel
innocuum. Itemque, quod in utero nu¬
trimur, grandescimus ex menstruo. Siqui¬
dem cruor muliebris non ante conditio¬
nem habet menstrui, quam dum nutritio¬
ni ineptus, vita effetus, vinctusque duci¬
tur ad cloacam. Neque enim qui vinum
potat, bibit acetum, licet hoc ex illo fiat.
Ut neque excrementis vescitur, qui cibos
edit. Imò quod amplius est. Cruor qui
in vel mox à partu excernitur, non est
menstruus, defectu conditionis, eò quòd
non sit à praecedenti lunae cursu super¬
fluus. Dein etiam, quia non coacervatus,
carnosus, non aluminosus, non tingens
lintea, nec à toto segregatus, nec ad loca
Vteri proscriptus in expulsionem. Ille
enim, qui copiosus sub & post partum ex¬
cernitur; quoque retento, mox dein fe¬
bris delira interitum minatur, cruor qui¬
dem est; non tamen matris menstruum:
relictus enim est à fetu, qui cum ab em¬
psychosi proprio victitaret orbe, culinam
habuit extra se, in vasis uteri. Quapropter
aliam sibi ad scivit proprietatem, quàm
matris, & quàm menstrui. Hospes enim
ille, cruoris menstrui quidem habet speci¬
em: alienae tamen familiae adoptivus, &
matri factus exoticus, seriò est expellen¬
dus, non alias sanè quàm ipsaemet secun¬
dinae. Omissus verò atque derelictus, cor¬
rumpitur, & mortem infert. Caeterùm
cùm in praegnante nullum prorsus sit
menstruum, per consequens nec foetus ille
alitur: sed puro sanguine matris, putoque
cruore dein, prius adhuc suis culinis de¬
purato: falluntur ergo Scholae, docentes
exanthemata, morbillos, seu variolos,
unicuique propemodum mortalium de¬
beri, propter tributum alimenti menstrui.
Etenim observabant, ratò aliquem bis fe¬
riri isto morbo, rariúsque fortè ab illo ex¬
cusari: quapropter communem indagan¬
tes causam, effectum, unde fetus nutrire¬
tur initio, in menstruum retulere. Ast in
omnibus citra rerum cognitionem, sibi
mutuo subscripsere, in fabulas & conje¬
cturas lapsae sunt. Inprimis namque non
considerârunt, impossibile fere isto mor¬
bo immunem fieri quempiam, si pariter
menstruo nutriantur indifferenter omnes.
Deinde quod certo, uno, ac statuto velut
criseos termino affligerentur. Fateor qui¬
dem, variolos è veneno scaturire, virusque
secum ducere, suo fermento cruorem in¬
ficere, aliosque adstantes (praecipuè verò
pueros) contaminare, quodque veneno¬
rum interna essentia, non sit demonstrabilis
à priori: adeóque per effectus, proprietatem
veneni metiamur. Prout à fructibus arbo¬
rem. 1. ergo venenum variolorum esse dunta¬
xat humanae speciori proprium. 2. Naturam
facile pronam, ad fabricandum illud. 3.
accendi autem circa stomachum, adeóque
in centro corporis. 4. Partes semel hoc ve¬
neno obsessas, illud à se repellere ocissi¬
mè versus superficiem. 5. Officinas illius
vene¬