855
LUNARE TRIBUTUM
735
veneni, postquam semel ejus tyrannidem
senserunt, hostili deinde aversione & hor¬
rore edoctas; magna praecautione illius
generationem vel ab ipso initio praepedi¬
re, ne, uti prius, incautè in illud incidant.
Ergo venenum fit in homine, non autem
illi connatum ex menstruo. Quale autem
istud sit, describi nomine nequit, quia pro¬
prium nomen extra effectus non habet.
Sufficit hoc loco, non posse menstruum in
causam trahi, ob antedicta. Igitur primum
menstruum peccat in materia, propter so¬
lam abundantiam. Dein gradum subit,
Vt primus sit, quo cruor ille, à praeceden¬
ti lunae cursu, est superfluus. Alter verò
simulatque separatur à reliquo. Tertius
autem, dum circa uteri vasa deputatus re¬
sedit. Quartus, qui aliquantisper ibidem
haeserit, & viam mortis intraverit. Vlti¬
mus tandem, dum iam ut cadaver, & in
auras elapsus est. Peccatur ergo à Scho¬
lis, per venae sectiones, dum virgines ex
parte menstrui, palpitationem sentientes,
succurrere satagunt, sine distinctione.
Nam quanquam menstruum primi gra¬
dus, per phlebotomiam revulsam, palpi¬
tationes sedet: In tertio tamen menstrui
gradu, exitiale remedium praedixi archia¬
tris nostris. Eò quòd inanitis brachii aut
poplitum venis, retro tractum menstruum
à viciniis uteri, in venas observaverim.
Siquidem, quae non manent inanitae; sed
communione continuitatis replentur ite¬
rum: sicque post ingentes palpitationes,
pulsuumque intermissorum pausas, vel
post subsequentes laterum dolores acu¬
tissimos ex utero (propter nimirum vi¬
rus aluminosum tertii gradus) virgines
repente extinctas propter phlebotomi¬
am me invito institutam. In primo qui¬
dem gradu, demitur abundantia cruoris.
At minus malum, licet pars effeti cruoris
superstes relinquatur. Malim equidem
naturam in sequestratione & expulsione
iuvare: quàm indistinctum cruorem hau¬
riendo; naturam debilitâsse. Istud adhuc
notabile: quòd licet morbos, per dige¬
stionum classes distinxerim: Menstrui ta¬
men mentionem vix fecerim. Eò quòd
menstruum nec digeratur, neque digestio¬
nis sit recrementum, adeóque alterius est
conditionis. Nam primò peccat abun¬
dantiâ bona, de in superfluitate onerosa
mox privatur vitâ, & virus evadit. Porcos
tamen sanat in lepram vergentes: prout
& confestim equos, ex potu intempestivo
contractos, si tantillum menstrui potitent.
Itemque menstruum alterius mulieris vi¬
rulentum atque verum, paucis guttis ex¬
hibitum, confestim strangulavit mulierem
profluvio laborantem. Cruor autem qui
tandem in profluviis copiosus excernitur,
paucis guttis potus, profluvia sistit. Por¬
rò quod sola mulier (demtâ forte simiam
menstrua patiatur: ac licet menstrua so¬
lam accusent abundantiam. Vacca tamen
ubere arefacto, non patiatur menstruum,
aliàs plurimo diffluat lacte: denotat,
quòd cruoris abundantia sit quidem cau¬
sa materialis: at non proinde finalis,
quamque ideò inter naturales non redegi:
eò quod solus Omnipotens omnes omni¬
um fines causales intra se claudat, qui cun¬
cta suaviter disponit pro inscrutabili judi¬
ciorum suorum abysso. At si lubeat cau¬
sam huius inquirere, certum est, Evam
post esum vetiti pomi, prurigini libidinis
se subnoxiam fecisse, virum in congressus
excitâsse & admisisse: hincque conceptam
naturam humanam corruptam, atque de¬
generem deinceps perseverantem. Cujus
corruptionis ergo, posteri incomparabili
puritate orbi sunt. Vnde coniecturae lo¬
cus: quod Eva per membrum, quo mul¬
tis aerumnis subnoxia evasit, testari apud
posteros, lapsus sui successivam culpam,
& cruentam deturpationem in natura. Et¬
enim pars qua imago Dei, ex sancto spiri¬
tu concipi debebat, cloaca sordium evasit,
testaturque abusum, & culpam peccati in¬
delebilis: ideóque & tolerat. Quia in do¬
lore paries filios brutorum instar, quia
deinceps brutorum more concipies. Sic
namque ista maledictio introivit in natu¬
ram