855
VITA AETERNA 741
quodammodo referre coelos in imagine
Archetypi. Iussus autem ille, cum iam sit in
naturam plantatus, erit homini sua ampli¬
tudo ab ovo genialis: non autem ab Astris
sibi substitutis. Cùm autem Scholis & rusti¬
cis, plus considerati sunt defectus, qui in
deformitatibus, vitiataque formatione e¬
runt, quàm qui erroneis facultatibus essent
oriundi: hinc dedere occasionem ut Astro¬
logi pro lubitu cuncta ad suas astrorum
choreas traherent. Sed postquam officio¬
rum diversitas cognita fuit ab emunctio¬
ribus, implicare heterogeneitatem facul¬
tatum & organorum, ceperint ii proinde
alteritatem, numerum difformitatemque ab
astris repetere, & in seminum directiones
referre. Etenim nec poterant sub natura
iam semel corrupta radicitus, dudum se¬
mina custodiri felicia subter unitatem, ne¬
que per hanc compleri tot organorum di¬
stincta officia, quin penè ab exordio ro¬
boris disparitas in visceribus; imò & in
singulis, fortitudinis inaequalitas subrepe¬
ret, & sigillaretur in locis. Vnde tandem
disruptio fili, dissolutio, infirmitatum sobo¬
les, atque lues multa. Quae cuncta coeli augu¬
res, non reluctantibus, at stupentibus Scho¬
lis, impune ad sua siderum tripudia trans¬
tulêre. Quare velut antesignano hirco per
barbam arrepto, tota admirata est subse¬
quens posterorum caterva. Est tanta quip¬
pe in sinu materiae heterogeneitas, ut vix
filum aureum fiat, quod non aliqua sui parte
sit infirmius, citiusque dissiliat. Itaque neque
mirum, in tanta membrorum ac functionum
distractione, robur membris inaequale in¬
olescere. Quocirca integrae familiae tabe¬
vel hydrope pereunt. Aliquibus gressus à
quinquagesimo deficit, quibus visus in
octogesimum persistit. Aliis verò à qua¬
dragesimo visus hebes, quibus gressus lon¬
gaevitatem promittit. Quippe ex simplici
universalique seminis spiritu, sui inolescunt
singulorum organorum rectores. Qui sanè
ibidem, vel vitio recipientium, vel errore
dispensationis, non rarò recedunt à scopo¬
alienati. Spiritus enim, qui partes ab in¬
vicem distinxit & formavit, mox & in ipsis
partibus determinationes omnes suscepit.
In oculo enim opticus spiritus videt, & in
lingua gustat: quia influens spiritus, ab
insito ibidem determinatur. Vt praeterea
quaedam vita principians in Splene, alia in
musculis, atque alia demum in utero mu¬
liebri, prout saepe alias demonstravi. Quae
singulae in tantum à vita communi homi¬
nis sunt diremtae, quantum illa quae diver¬
sas habent exsistentias. Cum ergo plurali¬
tas dualitatem aliquam includat, non mi¬
rum vitam, multis diversis rectoribus agi¬
tatam, facilè in dissolutionem ruere, post¬
quam mens immortalis habenas regendae
vitae, in collum sensitivae labi siverit.
VITA AETERNA
EVangelium promittit morta¬
libus, non solum, quòd Fili¬
us Dei sit incarnatus & pas¬
sus pro salute humana: sec
quòd haec duo mysteria sint
applicabilia individuis, quae alias velut
frustra essent. Consideravi autem istam
applicationem hoc modo. Enimvero per
peccatum, non minùs fregit homo inten¬
tum, quàm decretum Dei; unde natura
humana in sui radice fuit corrupta, quia
insecuta est generatio altera, penè bellui¬
na, vitae aeternę ex se incapax. Quapropter
Euangelium debebat includere abolitionem
peccati originalis, aliorumque omnium,
ex naturae corruptione defluentium. Itaque
cum homo deinceps non ampliùs ex Deo:
sed ex sanguinibus sexuum, ex voluntate
carnis, & ex voluntate viri tantùm natu¬
raliter nasci deberet: nec tamen ejus
corpus posset resurgere ulla sui potentia,
in pristinam dignitatem, multoque minus,
desinere esse, ut iterum aliterque esse inci¬
peret. Idcirco laetum nuncium nobis allatum
fuit, quod unum baptisma datum esset in
remissionem peccatorum, per quod homo ita
Bbbbb 3
rena¬