855
VITA AETERNA.
742
renasceretur ex aqua & Spiritu sancto,
quod ejus anima, tanquam novâ nativita¬
te renasceretur, & fieret particeps illiba¬
tae humanitatis Christi Salvatoris, fabrica¬
tae per Spiritum sanctum. Quae renascen¬
tia animam in pristinum statum innocen¬
tiae reponit, tollens peccatum simul. Idque
sic omninò realiter se habere credimus:
non autem quasi allegorias aut metapho¬
ras, pro vero amplecteremur: sed revera
& actualiter haec in baptizatis sic contin¬
gunt, ut sensibiliter permittat Deus tradu¬
ci in corpus testimonium actualis illius
gratiae, quae per baptisma confertur. Quo
nimirum respectu Mahumetani, bapti¬
smum recipiunt, quatenus tollit innatum
foetorem illis alioquin in vitam durabilem,
quemque in Ebreis omnibus alioquin ob¬
servamus hodie. Adeóque baptismi effe¬
ctus interior, etiam extra relucet. Imò &
id confirmat unici baptismatis esse per¬
petuum, atque indelebilem. At ista re¬
nascentia non tollit mortem, sed Christia¬
nos deserit cum sarcina corrupti corpo¬
ris, ex voluntate viri, generati: atque hac¬
tenus animam nihilominus relinquit vi¬
tiis corrupti corporis subnoxiam. Qua¬
propter adultis non satis fuit baptismus,
quanquam iunioribus, quamdiu insontes
sunt, abunde sufficiat. Privilegium itaque
aliud promulgatum, per quod adulti vi¬
tam aeternam habere possunt, Quod qui
non indignè manducaverit corpus Domi¬
nicum, Christus illum resuscitabit ad vi¬
tum in novissimo die, Si vero non mandu¬
caverit, non habiturus sit vitam in se. Nam
hoc mysterium nobis datum est pro mun¬
di vita. Est nimirum mundi vita Adami¬
ca, caduca, & propemodùm brutalis. In
cujus per mutationem datur nobis pi¬
gnus, itemque actualis & realis participa¬
tio vitae aeternae. Merita igitur passionis
dominicae nobis communicantur per par¬
ticipationem illibatae virginitatis Christi
Domini. Communio enim purissimi &
castissimi corporis sui, unit nos sibi, & nos
in se regenerat actualiter: sicque nobis
dat vitam sibi conformem. Datur corpus
Domini pro mundi vita. Et quanquam
non statim pereat corpus hominis, conce¬
ptum ex sanguinibus: eo ipso tamen, quo
cum corpore Domini, eiusque humanita¬
te unimur, nos reddit participes incom¬
prehensibilis suae incarnationis, restituit¬
que in pristinam naturae humanae integri¬
tatem: quatenus virginitatem purissimam
Christi, in qua salvari debemus, acquiri¬
mus participativè. Adeóque propter
amorosam unionem sui, tribuitur nobis
participatio meritorum passionis ejus. Est
ergo principalissimus effectus sacrosanctę
eucharistiae, participatio puritatis, & na¬
turae virgineae incorruptae, Domini esu.
Adeóque ob hoc propriâ periphrasi prae¬
dicatur, vinum germinans virgines. Por¬
rò ineffabilis divini amoris hocce myste¬
rium, operari praefatos reales effectus re¬
generationis, in natura humana. Docet
Apostolus. Omnes quidem resurgemus:
sed non omnes immutabimur. Quasi di¬
cat: Mortales omnes quandoque à morte
resurgent. Damnati quidem resurgent, ne¬
quicquam immutati: sed in pristino cor¬
pore Adamico, ponderoso, non penetran¬
te, etc. sola videlicet mortis optatâ neces¬
sitate illis ademtâ. Pueri verò, solo bapti¬
smi lavacro regenerati, resurgent, in cor¬
pore aliquatenus glorificato: sed tanto
minùs perfecti, quanto à tanta felicitate
fuerunt remoti. Qui autem in communio¬
ne corporis Dominici fuerunt uniti, re¬
surgent planè gloriosi, per totam sui natu¬
ram: quia perfectissimè fuerunt in vita
regenerati. Cujus regenerationis, quan¬
quam non apparuerint visibilia signa: re¬
vera tamen inerant; neque enim de novo
fiunt in resurrectione, nisi prius in seculo,
per omnimodam regenerationem praeex¬
stitissent. Fides nostra non est de nonenti¬
bus: sed de rebus veris, non visibilibus, quia
vult nos promereri per fidem. Quapro¬
pter quantumvis amoris, & unionis cum
Deo, sit hoc symbolum prorsus inscruta¬
bile, prout & effectus invisibiles modo:
atta¬