855
MORTIS OCCASIONES.
744
nias, &c. Item per dislocationes verte¬
brarum, contracturas partium expurgan¬
dis sordibus destinatarum. Tandem pro¬
pter effetam seminum, potestatumque de¬
functionem, decrepitam, exantlatamque.
Itemque propter pathemata animi gravi¬
ora, & incantamenta. Mors ergo tot mo¬
dis quotidie furatur mortales, quorum vi¬
ta tamen semper simplex & univoca est.
Nam est ideo vitae atque mortis aliena, &
discrepans consideratio. Etenim ensis vi¬
tam tollit: est tamen longè alia vitae spe¬
culatio conservandae, quam sanandorum
morborum, per causae ablationes, & prae¬
peditiones. Siquidem causae partim sunt
externae, ut vulnus, pestis, ambustio, etc.
quorum proinde sanatio, à causarum ab¬
latione non pendet. Neque enim ideo
Ignis à foco delendus, qui aliquem com¬
bussisset, ut sanetur: prout nec ensis est
frangendus, ut vulnus solidetur. Sed in vi¬
tae longae conservationem, non minus ex¬
ternarum causarum contemplationes, &
ablationes, quàm fomenti vitalis occur¬
runt. Enimvero tametsi nullo infestarent
infirmitates, non tamen ob id mors desine¬
ret in dies, viam ad suum introitum sterne¬
re. Nam etsi sanitas vitam, ut basin re¬
spiciat: non tamen vita sanitatem inclu¬
dit. Caecus enim, claudius, podagricus,
etc. non minus vivit, quàm sanus. Quid
si vita per morbum desinat, id vitę est per¬
egrinum ac per accidens. Sicut gladius
mortem continet: at non nisi per applica¬
tionem. Alioqui mors per se respicit vi¬
tam: causae verò morbificae, tantùm per
accidens, sive per applicationem ad spiri¬
tum vitae, evadunt mortales. Hinc namque
impedimenta vitae longae, sunt seriò at¬
tendenda, avertendaque, si longaevitatem
exspectemus. Initio itaque vitae medita¬
tio consistit, non extra: sed in vita ipsa.
Qualiter nimirum vita in corpore conser¬
vetur. Etenim anima sensitiva, iam dein¬
ceps à peccato (ut dixi) proprietatem vi¬
tae totam ad se traxit, & vitae vinculum
cum corpore evasit. At cum ipsamet ani¬
ma sit in se mortalis: necesse est inprimis
omnes potestates vitales, vitae coaevas, la¬
biles esse & caducas. Hinc tandem mors.
Ad vitae igitur longaevitatem, primùm re¬
quiritur morborum sanatio; tam illorum
qui vitam totius attingunt, quàm qui par¬
tis & functionum damna, vel conservati¬
onem spectant, & hactenus insidiantur vitae:
Siquidem cùm membrorum sit univoca con¬
spiratio, principales certae potestates, non
possunt non tandem labascere, etiam di¬
minutis tantum subalternis. In quo à Pa¬
racelso discedo, quòd putaverit morbum
omnem, per pharmacum ad vitam lon¬
gam, necessario tolli. Quoniam bonus
vir ille, medicamen ad vitam longam, u¬
sumque, non minùs ignoravit, quàm ipsam
vitae longae essentiam, proprietatesque.
Ideóque sua arcana plurimum conferunt
ad vitam sanam, sive ad impuritatum ab¬
lationem: directè tamen atque primariò,
ad vitam longam, tanquam ad finem ulti¬
mam, nequicquam facere. Eò quòd ut vi¬
ta: ita & arbor vitae, concernit primariò
conservationem, & redintegrationem, sive
rejuvenescentiam facultatum vitalium,
partibus insitarum. In hoc itaque, arcana
superfluorum ablativa, ab arbore vitae di¬
stant. Quod illa quidem morbos sanent,
etiam quos natura parens, per se nunquam
curat. Puta lepram, calculum, paralysin,
tabem, hydropem, &c. sed arbor vitae
hos morbos iam admissos non sanet. Et¬
enim si Hippocr. dictitaverit, quòd na¬
turae ipsae sint morborum medicatrices:
id suae aetati, & arti incipienti condonan¬
dum. Alioquin arcana (quae tum non¬
dum enotuerant, & hodie penè latent) na¬
turae vires superant, prout persaepe ars na¬
turam vincit. Idque nedum in arcanis mor¬
bos sanantibus: sed & in arbore vitae, na¬
turam deficientem restaurante, verum est.
Arboris ergo destinatio, est vitae conser¬
vatio, cum aliquali rejuvenescentia: sed
cum remedio arboris perseverat lepra, cal¬
culus, etc. Est ergo planè alia considera¬
tio arcanorum Paracelsi, & alia arboris
vitae.