855
MORTIS OCCASIONES.
745
Quod sic confirmo. Consideretur luvenis
cum aliquo morbo praedictorum: non e¬
nim florida atque vivida ejus iuventus sa¬
nat hos morbos: ergo néque etiam arbor
vitae. Eò quòd haec tantùm spectet fomen¬
tum floridae illius vitae. Quae sanè adhuc
recipitur per modum recipientis. Ergo in
parte recipiente morbosa manet semper
roboris disproportio, respectu partium be¬
nevalentium, quae erat ante assumtum
pharmacum ex arbore vitae. Nam etsi sin¬
gula participarent aequaliter de illo phar¬
maco: non tamen aequo robore resarci¬
rentur. Primum ergo impedimenta vitae
longae, in universum sunt removenda. In¬
ter impedimenta autem, quaedam vitam
abbreviant activè, ut sunt morbi, vitae
inordinationes, &c. Alia verò arborem
vitae in suâ bonitate determinant, accur¬
tantque, ne suae destinationis ultimatum
finem assequatur. Hoc quidem de arbore
vitae nostra, non autem de Paradisi; de¬
que vita corrupta, non de vita Adamica
ante lapsum. Morbi itaque aliquot, item¬
que multa profunda speculatio fortis, &
non iucunda, & perturbationes, imò & in¬
cantatio. Prout suo loco. Felices ergo &
plerumque longaevi, qui procul à curis,
usuris, negotiis, atque seculi sui tempe¬
statibus, paterna bona bobus potest arare
suis, in pace & hilariter vivere. Quicquid
ergo pro vitae longae consecutione cogi¬
tandum, cogitandum in pace incuria,
cum plena resignatione in placidissimam
Dei voluntatem. Cogitandum ejus ergò,
quantum ridiculae cogitationes lassent in
febribus, quantum seria studia enervent,
quantumque anxietates dierum nume¬
rum pessundent. Quia sic spiritus attenua¬
tur, & dies abbreviantur. Porrò Venus
suum primatum inter impedimenta vitae
longae obtinet. Quia vitam affatim ex¬
haurit. Sequitur Venerem crapula multa,
intempestiva: magisque si potus sit noxi¬
us. Nocent quoque Tabacum; fungi, &
quae propter occultum virus, latè serpens,
vires vitales consternant. Non enim Ne¬
cotiana famem sedat, quasi satisfaceret de¬
fectui: sed in quantum defectus sensum
tollit, simulque functionum exercitia. Im¬
pedimenta denique vitae sunt frequentes
thermae, phlebotomiae, vulnera, soluti¬
vorum quoque usus frequens. Quae sci¬
licet patrantis generationem faciunt mi¬
nùs floridam, ideóque & senium accele¬
rant. Denique ut climata faciunt ad vitam
longam: ita & quaedam officiunt. Sunt
enim, quibus rarus est senex: alia, quibus
senectus in honore est. Endemica enim
arsenicalia, subterranea vitam adhuc viri¬
dem in flosculo demetunt. Sunt &, qui¬
bus tractuum inundatorum est vicinitas.
Etenim debet quicquid sponte à putredi¬
ne in aqua efferbuit, & resolutum est, si¬
mul cum vapore offerri, & à nobis sorbe¬
ri. Perniciosi ergò paludum halitus pu¬
tridum spirantes: dein qui salem semi¬
putrefactum cum sordibus, ac resoluto
luto efflant. Vidi enim Antuerpiae, post¬
quam ager Austerveelius undas conce¬
pit, tiliarum folia in moenibus ab Augusto
siccata, & velut carie erosa. Quae ante
inundationem, in Octobrim usque viridia
in arbore servabantur. Idem Amstelroda¬
mi visitur. Quando Lugduni Batavorum,
folia arborum adhuc Majum mentiun¬
tur. Hanc enim cladem frondes patiuntur
à vapore semisalso: quid tandem non in
teneram pulmonis tunicam, atque sui
parenchymatis spongiam factum iri pu¬
tandum? Profectò tot undique nostrae vi¬
tae hostes insidiantur, ut nisi longè à nocuo
aëris contagio recesserimus: vix erit sub
arboris vitae plena concessione, optata vi¬
tae longae participatio. Nam originalis ar¬
bor vitae in Eden, erat pro habitantibus
suis: non autem pro vallis miseriarum
indigenis. Itaque quicunque volet bo¬
nitate arboris vitae potiri, & ex labore
Sophiae proficere, deligat tractum, qui pas¬
sim multos alit senes. Et in quo rari fero¬
ciunt passim morbi. Tum denique à pue¬
ro (rectiùs si puer in utroque primum pa¬
rente, mox dein & in nutrice) arbore vitae
uti
Ccccc