855
DE MAGN. VULNERUM CURATIONE. 747
tur. 85. Quomodo cruor in unguento trahatur ad thesau¬
rum suum. Cur aquilae ad cadaver magnetice. 86. Sen¬
satio naturalis & sensatio animalis differunt. 87. Sa¬
garum effectus nefarii. 88. Potestas sagae est naturalis,
& qualis ea sit. 89. Vbi sita sit potestas magica in ho¬
mine. 90. An homo caeteris corporibus imperet. 91. Cur
homo agat per nutum. 92. Quae sit facultas magica. 93.
Potestas magica diuersimode latet in homine. 94. Ho¬
mo internus cum externo fundamentaliter unum, ma¬
terialiter autem diversa. 95. Quid sit spiritus vitalis,
ejus scientia & donum. 96. In cadavere sponte mortuo
non est spiritus insitus. 97. Divisio spirituum juxta
medicos. 98. Anima in corpore solo nutu agit magicè.
99. In corpore solo nutu somnolento, extra verò nutu
excitato agit anima. Impedit scientia pomi scientiam
magicam. 100. Initium cabalae in somniis hauritur di¬
vinitus. 101. Defectus intellectus in homine exteriore.
102. Quid faciat Satan in Sagis. 103. Quae sint vera
solius satanae opera. 104. Peccatum doni gratiae abstu¬
lit, dona naturae obscuravit. 105. Quorsum exercitia
pia catholicorum. 106. Effectus potissimus Cabalae.
107. Duo subiecta rerum quarumlibet. 108. Homo
tam spiritu quàm corpore agit. 109. Quinam radius à
Saga in brutum. 110. Quomodo Saga prodatur. 111.
Quomodo alligetur Saga in corde equi. 112. Intentio
opus bonum deprauat. 113. Virtus seminalis est magica
naturalis. 114. Cur cruor praesente homicidi esstuat.
115. Cur pestis in obsidionibus frequens. 116. Opera
misericordiae saltem respectu pestis euitandae exercen¬
da. 117. Pestes vindictae & exsecrationum sunt exse¬
crabiles. 118. Cur corpora à patibulo essent tollenda,
119. Cur excrementa non causent pestem. 120. Cur
sanguis tauri sit deleterius. 121. Cur pinguedo tauri sit in
ung. sympathetico, ut fiat nempe unguentum armorum
122. Cur Satan non concurrat ad unguentum. 123. Ba¬
sis magiae. 124. Vnde vanitates pro magia habeantur.
125. Magia bona in sacris. 126. Quae dicatur magia
vera. 127. Causa idololatriae sagarum. 128. Excitato¬
res magiae. 129. Satan excitat imperfecte. 130. Vnde
belluae quoque magicae. 131. Regnum spirituum litem
alit, & amorem. 132. Cur microcosmus homo. 133.
Mens generat entitates reales. 134. Entitas ista inter
corpus & spiritum media. 135. Descensio animae velle
conformatum patrat. 136. Causa fecunditatis seminum.
137. Cur libido mente velut alienet. 138. Pater per
spiritum seminis generat extra se, in obiecto mox ab¬
sente. 139. Quis sit spiritus patronus magnetismi.
140. Voluntas mittit spiritum ad obiectum nisi volun¬
tas aliquid reale produceret, daemon eam non agnosceret,
& nisi extra se dimitteret, daemon absens eo non conci¬
taretur. Vbi ergo thesaurus, eò tendit spiritus hominis
magicus. 141. Magnetismus fit per sensationem. 142.
Plures esse sensationes in subiecto unico. 143. Ex
phantasia superiore ipsi imperante. 143. Cur vitrarii
utantur magnete. 145. Mutatur trahentium phanta¬
sia. 146. Inanimata habent suam phantasiam. 147. Cur
aliqua esu amentiam inducant. 148. Cur morsucanis
rabiem introducat. 149. Tarantula ictu amentiam fa¬
cit. 150. Cur contra catellum rabidum bruta reliqua se¬
non tueantur. 151. Sympathia inter dissta medio spi¬
ritus cuiuidam mundani fit, qui etiam solem titania¬
que astra gubernans, sensu pollet. 152. Phantasia in e¬
lectiuis est varia ad lubitum; in aliis verò est determi¬
natae semper identitatis. 153. Primus gradus potestatis
magicè habitat in sormis trium principiorum. 154.
Alter gradus est per phantasias formarum mixti, quâ
destructâ nempe adhuc manent principia. 155. Tertius
gradus ex phantasia animae oritur. 156. Quae brutae
sint magica, & agunt extra se solo nutu. 157. Quartus
gradus magicae potestatis est excitato intellectu homi¬
num. 158. Vox magiae analogon multorum ad unum
tertium. 159. Omnis magica vis excitatione gaud t.
160. Quod dicatur subiectum capax magnetismi. 161.
Quomodo differat magnetismus ab aliis formalibus pro¬
prietatibus. 162. Humores & sordes suam habent phan¬
tasiam. 163. Cur scriptura sanguine potius, quàm alios
succos animatum dicat. 164. Semen habet traducem pa¬
tris phantasiam. Vnde nobilitas orta. 165. Pelles lupi &
ouis phantasiam inimicam vitae prioris impressione re¬
tinuerunt. 166. Phantasia sanguinis recenter allati in
unguento quid efficiat. Modus magnetismi in unguento.
167. Differentia inter curationem magneticam, quae
per unguentum, & illam quae per ovum putridum fit.
168. Notabile mysterium humanae imaginationis fun¬
damentum magiae naturalis. 169. Intellectus procrea¬
tam entitatem imprimit in obiectum externum, & ibi
realiter perseverat. 170. Quomodo parentur sigilla es¬
ficacia. 171. Phantasia per clauum ceu medium spiri¬
tum Sagae nectit. 172. Si Satan naturaliter movet corpus
sine extremitate, cur non & homo interior? & cur
non potiùs adhuc spiritum Sagae. 173. Virtus unguen¬
ti non ab imaginatione componentis: sed à simplici¬
bus in unum coalitis est. 174. Author professionem
fidei dat.
ANNO octavo hujus seculi,
allata est mihi oratio decla¬
matoria habita Marpurgi
Catrorum, qua Rodolf. Go¬
clenius (cui noviter deman¬
data erat professio Philosophica) primi¬
tias exsolvens, conatur vulnerum sanati¬
onem, per unguentum Sympatheticum &
Armarium à Paracelso inventam, ostende¬
re esse merè naturalem. Quam orationem
legi totam, & ingemui, naturalium rerum
historiae tam debilem patronum obtigis¬
Ccccc 2
se