855
DE MAGN. VULNERUM CURATIONE.
761
lis, stato fieri & definito quasi momento:
quod falsum est. Nam subinde vitis flo¬
rescit, & turbatur vinum ante solstitium,
atque in eadem regione, alio anno, longè
post: sed paucis minutis exceptis, sol &
stellae fixae, singulis annis ad idem pun¬
ctum redeunt: ergo vitis floreret, & vi¬
na turbarentur, eodem semper tempore,
At si diverticulum quaeras, & alios, prae¬
ter solem, planetas, hujus rei causam di¬
xeris, qui non singulis annis in solstitio
parem habent situm, saltem uti communis¬
simus est coelorum motus, vineae florerent
eodem anno omnes ferè ubique simul,
quod falsum est. Nam sicuti solo natura
astralis subest: ita & viti eadem natura
particularis inest: quae & ipsa per se (non
secus ac terrae data est vis germinandi per
se) florem, fructum, & semen profert, se¬
seque ad rhythmum generalissimi motus
coelorum componit & movet: Asserunt
adhaec, vina neutiquam turbari regioni¬
bus, quibus nulla vitis nascitur; ergo vi¬
tis flos, & non coelorum motus, vina tur¬
bat, idque multis inde milliaribus; caete¬
rùm eò quidem potentiùs, quo vina viti
sunt propinquiora.
(64) Studiis publicis gratulor, illique benè
faveo, qui novit, quod ammodo antimo¬
nium vulgare, inter praeparandum, ad in¬
fluentiam se continuo dirigat.
(65) Mensuram confectam metiri volo: ita¬
que potestatem quandam influentialem
loci distantiis non obnoxiam, sublunari¬
bus familiarem satis probavero, atque eò
violentiùs in favorem magnetismi, si ipsum
magnetem sua se sponte ad polum diri¬
gere, nullatenus autem à polo trahi, do¬
cuero. Etenim magnes unus, ad tres, al¬
ter ad sex, septem & undecim gradus à po¬
lo declinat: nullus autem (quod sciam,
rectâ polum signat; igitur si traheretur
magnes, vel à polo, vel ab aliquo poli vi¬
cino, velleretur: non enim à polo ipso:
quia quicquid trahit, ad se per lineam re¬
ctam, & non per obliquam trahit. Quocir¬
ca si magnes traheretur à polo, rectà quo¬
que polum ostenderet; igitur magnetes,
saltem quod vidi hactenus, non à polo tra¬
huntur: neque etiam ab aliquo vicino cir¬
ca, nam cum illud ipsum quiescat nun¬
quam, sed indesinenter in orbem feratur:
igitur si traheret, etiam magnetem inqui¬
etum redderet, trahendo ipsum nunc ali¬
quot gradibus ad ortum versus, mox toti¬
dem gradibus ad occasum, nunc verò ad
zenith sursum, aut deorsum velleret :
quod falsum est. Ergo non trahitur, sed
sua fertur sponte magnes. Quod autem
alioqui magnes per se sursum feratur ad
zenith, instrumentum est quoddam à Gui¬
lielmo Guilberto inventum, cujus inventi¬
gloriam Ludovicus Fonseca, nuper apud
majestatem Catholicam ad se rapere anni¬
sus est: hoc inquam poli altitudinem, u¬
bique locorum spontanea elevatione in
annulo aeneo suspenso ostendit, nedum la¬
tus poli.
Pro polo certabis, viam fugae lustrans:
polum quidem trahere magnetem, sed
iuxta variam certamque magnetum disposi¬
tionem materialem, eosdem non rectà ad
se (ea nempe est trahentis conditio & vo¬
luntas) sed ad locum vicinum vellere. hoc
est dicere. Polus trahit quidem rectà ma¬
gnetem ad se, non tamen magnes trahitur
recta ad polum, propter impedimentum
aliquod ignotum (quod vocas certam e¬
jus dispositionem) inexsistens magneti,
quod poli tractioni resistit, eaque poten¬
tius & superius est: quanquam sospes à
tot millenis militaribus, eadem ad magne¬
tem pertingat. Vides, quantum veri sub¬
terfugio sis deditus? & quam recusas ines¬
se magneti, dispositionem tamen certam
quandam motricem, invitus magneti in¬
habitare asseris (certam dicis, fictam tibi,
& omnibus in toto incertam) praeter, &
supra tractum poli? quod idem est, ac si
dixeris, magneti inesse directricem virtu¬
tem ad aliquem distinctum locum; non
autem trahi à polo.
Recalcitrabis pro vicino poli, dicen¬
do magnetem trahi, non semetipsum diri¬
gere:
Eeeee