855
IOAN. BAPT. HELMONT.
762
gere: trahi non ab aliquo puncto, aut a¬
stro, sed à toto circulo quodam, prope
polum. Respondeo, longè petitum esse
subterfugium; nam iste circulus saltem
latitudinem habebit ad minimum octo
graduum. à tribus nimirum ad undecim
gradus. Quia tantae variationis magnetes
vidi. Ergo si toti circulo inesset potestas
trahendi, idem magnes continuò variaret,
nunc ad tres, tandem ad octo vel undecim
gradus à polo deflecteret eadem hora.
quod falsum est. Ergo saltem in tantae la¬
titudinis circulo, erunt diversae orbitae,
quarum sua quaeque suum magnetem al¬
liciet. Quo concesso, recides in idem bara¬
thrum: esse nempe dispositionem quan¬
dam in magnete, cur potius ab hac, quam
ab alia solicitetur orbita; & per conse¬
quens, figmentis ad lubitum deductis,
erit virtus nihilominus motrix in ipso
magnete.
(66) Nondum satis est, si polus traheret ma¬
gnetem; hoc fieret vel ob elementalem &
materialem temperiem lapidis, vel pro¬
pter ejus formam: atqui vitrum optimè
elotum, utcumque multis frictionibus
mundatum, in quo fuit magisterium ma¬
gnetis praeparatum, in posterum suos etiam
observat polos: ob impressionem scilicet,
vitro citra reliquias corporeas communi¬
catum. Chalybs quoque post magnetis
attactum, probè elotus & abstersus, po¬
lum notat nihilominus: quae duo, cum
neque parem invicem, neque cum magne¬
te contemperationem vel formam habe¬
ant; commonstrant ob neutrum finem, po¬
lum magnetes trahere. (67) Dices affrictu,
participationem magnetis factam in poris
chalybis, aut spondilibus vitri. misera ex¬
cusatio? nam resina abiegna, per se coagu¬
latur in lapidis duritiem, quae tum ferrum
non aliàs, quàm magnes allicit. Hic saltem
fictitia magnetis participatio subsidit.
(68) Magnes solo allii affrictu polum negli¬
git, servata sibi interim forma, materia, &
proprietatibus: quia nempe per alium
obdormiscit, spiritualis illa sensatio in
magnete: quam sensationem, causam uni¬
cam actus proprietatum formalium, iam
antea perhibuimus, debilis utique poli¬
tractus foret, qui per tot coelorum orbes,
vastamque aëris regionem, per tecta, per
muros transiret, solum vero allii succum
(aut mercurii fuliginem) penetrare nesci¬
ret, constante radice materiali eadem, &
forma lapidis unica.
Natans magnes, parte certa ad Bore¬
am, altera ad austrum fertur. Igitur si
istud à trahente polo fieret, totum latus
boreale lapidis, semper à polo boreali du¬
ceretur. quod falsum est. Nam boreali late¬
re, si ferrum tetigerit, non illud secun¬
dum suam proprietatem ad Boream, sed
ad austrum inclinabit, etsi lapidis pollen¬
ferro adhęserit: sin vero australi, ferrum
tetigerit, illud ad boream vertet. Item
magnes qua ad boream parte, se semper
inclinavit, ultra lineam aequinoctii ad au¬
strum tendit.
Adhuc paulisper. Magnes scutellae in¬
natans, stagno quieto, si boreali parte ver¬
sus fuerit ad austrum violenter: statim
boreale latus Aquilonem repetit, velut
impete ductu: igitur si à polo ipso ma¬
gnes velleretur ad polum, & non esset
spontanea lapidis directio, necessariò eo¬
dem tractu, tota scutella fluctitaret & tra¬
heretur ad ripam aquilonarem. quod fal¬
sum est; directione namque borealis late¬
ris acquisita, stant super aquam, magnes
& scutella immobiles. Est igitur in ma¬
gnete virtus influentialis, quę citra respe¬
ctum propinquitatis obiecti, coelestium
more, liberè ad polum usque fertur, cum
sit spontanea magnetis ad polum eradia¬
tio: (69) itaque si unica naturalis est iam reper¬
ta virtus in sublunaribus, ad obiectum lon¬
gissimè distans, diradians (puta in magne¬
te) satanae nequaquam adscribenda: suf¬
ficienter quoque probatum erit, & pares
plures esse posse prorsus naturales, ut in
exemplis allatis & unguento armario.
Magnes itaque, vel ferrum à magne¬
te contactum, cum sponte se ad polum
con¬