855
DE MAGN. VULNERUM CURATIONE.
765
ne ferventi desiderio, vel arte aliqua pari.
(77) Porrò uti sanguis quod ammodo corrum¬
pitur, tunc se ejus potestates omnes, sine
praevia imaginationis excitatione, quae
antea in potentia erant, sponte in actum
deducuntur; corruptione namque grani,
virtus seminalis, aliàs torpens & sterilis,
in actum erumpit: (78) utpote cum essentiae
rerum, earumque spiritus vitales, putrere
nesciant, dissolutione inferioris harmo¬
niae, sospites emergunt. (79) Proinde nempe
omnis occulta proprietas, corporum com¬
pagine, digestionibus praeviis (quas pu¬
trefactiones vocamus) iam dissoluta, ad
manum venit libera, expedita, & in actum
manifesta. Igitur cùm vulnus, aëris ingres¬
su, qualitatem adversam admiserit, unde
mox sanguis in labris aestuat, & aliàs pu¬
rulentus evadit; (80) contingit sanguinem in
vulnere recenti, propter dictam qualita¬
tem exoticam, aliqualis corruptionis iam
initia ingredi (qui etiam in paxillum tunc
assumtus, unguento magnetico oblinitur)
quo mediante corruptionis initio, pote¬
stas ecstatica in sanguine, latens potentia¬
liter in actum ducitur, quae quia ad corpus
suum redux est, ratione latentis ecstasis,
hinc sanguis iste ad sanguinem totius sui
individuum respectum gerit. Tunc nimi¬
rum magnes, in unguento operari satagit:
& mediante potentia ecstatica (sic voco e¬
tymi penuria) exsugit noxam è labris vul¬
neris, & tandem virtute mumiali, balsa¬
mica & attractiva in unguento acquisita,
magnetismus perficitur.
En habes nunc rationem positivam ma¬
gnetismi in unguento naturalis, ex magia
naturali depromtam; cui assentitur lux
veritatis. (81) Ubi thesaurus, ibidem cor; in¬
quiens. Si etenim thesaurus in coelis sit,
tunc cor, id est, hominis interni spiritus, in
DEO (qui paradisus, qui solus vita est
aeterna) est. Sin verò in caducis thesaurus
configitur; tunc quoque exterioris homi¬
nis cor & spiritus, in caducis est. Nec est
quod mysticum sensum adferas: sumen¬
do non spiritum, sed cogitationem & desi¬
enim contineret, quod ubicumque homo
sua cogitatione thesaurum collocaret, ibi¬
dem sua esset cogitatio: ipsa quoque ve¬
ritas textum praesentem non mysticè in¬
terpretatur, adjunctoque exemplo osten¬
dit realem & localem praesentiam aquila¬
rum ad cadaver. Sic etiam hominis inter¬
ni spiritum esse localiter in regno Dei in
nobis, quod Deus ipse est; & hominis ani¬
malis cor, sive spiritum, localiter circa
thesaurum esse. (82) Quid mirum? aut homi¬
num animalium spiritus astrales, post fu¬
nera, circa thesaurum defossum adhuc sese
ostentent oberrantes: quibus nectioman¬
tia veterum tota sese emancipavit. (83) Dico
itaque, hominem externum esse animal,
ratione & voluntate sanguinis utens: In¬
terim verò, non animal; sed imaginem
Dei vero. Videant ergo logici, quàm de¬
fectuosè hominem à ratiocinii potestate
definiant. De his plura alibi.
Adiungam ergo magnetismum aquila¬
rum ad cadavera: nec etenim volatilia
tam acuto sunt odoratu, ut ab Italia in
Africam ad cadavera concedant. Nec e¬
nim odor tam largè latéque spargitur;
obstat namque maris ampla latitudo in¬
teriecti, & quaedam consumtionis pro¬
prietas elementalis: nec est quod visu ar¬
bitreris, has aves percipere cadavera tam
eminus, maximè si ponè montem, ad me¬
ridiem ea jacuerint. At quid opus est,
avium magnetismum inculcare pluribus:
si Deus ipse, philosophiae initium & finis,
eundem processum cordis & thesauri,
cum avibus & cadavere, atque vicissim ex¬
pressè statuat? (84) Si enim aquilae ad escam
cadavera, ducerentur eodem appetitu,
quo quadrupedes ad pascua feruntur, cer¬
tè dixisset uno verbo, quòd animalia ad
escam confluant, sicuti hominis cor ad su¬
um thesaurum. quod falsum contineret.
Neque etenim cor hominis ad thesaurum
pergit, ut saturetur eo, sicut animalia ad
escam. Itaque non est comparatio cordis
humani, & aquilae in fine, propter quem
ad de¬
Eeee 3