855
IOAN. BAPT. HELMONT. 766
ad desiderium tendunt: sed in tensionis
modo, nempe quod alliciantur & feran¬
tur per magnetismum realiter & locali¬
ter. (85) Igitur spiritus & voluntas sanguinis
è vulnere habiti, & in unguentum paxillo
intrusi, tendunt ad thesaurum suum, id est,
reliquum sanguinem, adhuc vita interioris
hominis potientem. Ast aquilam peculia¬
ri elogio trahi dicit ad cadaver: quia à
spiritu insito & mumiali cadaveris voca¬
tur, non autem ab odore corporis putre¬
scentis. Istud nempe animal, solum spi¬
ritum mumialem, in assimilando, sibi ap¬
propriat. Hinc nempe peculiariter de a¬
quila dicitur: Iuventus mea ut aquila reno¬
vabitur. Si quidem iuventutis renovatio,
ab elixire spiritus, probè depurato, per
quandam digestionem singularem, isti vo¬
lucri propriam, & non ab esu carnium,
prodit. Alioquin etiam canes, & picae re¬
novarentur. quod falsum est.
Dices, longè petitam esse rationem,
pro magnetismo. Quid tum postea? si
quod longè ab intelligendi capacitate tua
remotum fateris, illud tibi e longinquo
deducendum fuerit? profectò, in sangui¬
ne omnium animalium, animam inesse
perhibet genesis. Insunt nempe sanguini
vires quaedam vitales, tanquam si anima¬
tae essent, è coelis vindictam, imò & à iudi¬
cibus terrenis, in homicidam, animadver¬
sionem postulantes: quae cum sanguini
Inesse naturaliter negari nequeant, non
video, cur sanguinis magnetismum in sa¬
tanae ridiculos actus rejiciant. Ampliùs
hoc dicam; ambulantes nempe in somno,
non nisi ductore spiritu sanguinis, id est,
exterioris hominis, ire, peragere, scande¬
re, vigilibusque alioqui impossibilia, tra¬
ctare: virtute inquam magica, exteriori
homini naturali. Divum Ambrosium, ex¬
sequiis divi Martini, visibiliter tamen ad¬
fuisse, etsi corpore longe abesset. Spiritua¬
liter tamen exsequiis interfuit, spiritu ex¬
terni hominis visibili, & non aliàs: nam
quod in ecstasi illa, quae est interioris ho¬
minis, sanctorum plerique, multa & ab¬
sentia viderint, hoc fit extra tempus & lo¬
cum, in unitate collectis viribus supernis,
& visione intellectuali; non autem prae¬
sentia visibili. Alioquin anima non sepa¬
ratur à corpore, nisi seriò, nec reconnecti¬
tur: quae tamen reconnexio, exterioris
hominis spiritui est alias vernacula.
(86) Non satis est in tanto paradoxo, rem
semel attigisse: ulterius propaganda est,
& explicandum, quomodo tractus magne¬
ticus, inter res etiam inanimes, per sensa¬
tionem, non quidem animalem, sed natu¬
ralem quandam contingat. Quod quo
magis seriò fiat, dici prius oportet, quid
sui satan adferat, & quomodo cooperetur
in actionibus merè nefariis & impiis sa¬
garum; exinde namque apparebit, cui
causae quis effectus tribuendus veniat.
Denique quae sit illa vis spiritualis, ad lon¬
gè remotum obiectum tendens: quaeve¬
actio, passio, & velitatio sit, inter spiritus
naturales: quaeve sit superioritas hominis,
ad alia inferiora: Et per consequens; cur
videlicet unguentum nostrum, mumiis
humanis compositum, etiam equos persa¬
net, exemplo rem explanabimus.
(87) Ponatur itaque saga, quae absentem, per
figuram ceream, imprecationem, incan¬
tationem, vel etiam solo attactu praevio,
validè excruciet (nam de veneficiis, utpo¬
te quae solo veneno necant, nihil hic: quod
haec imitari quilibet possit seplasia) hunc
actum esse diabolicum, nemo addubitat.
luvat tamen, quantum huc satan, & saga¬
quantum, adferant, discernere.
Suppositio prima.
Inprimis notabis, Satanam, iuratum &
inconciliabilem hominum hostem, apud
omnes aestimari, nisi eundem sibi quis a¬
micum malit esse: idcirco quantum mali
causare, vel optare nobis possit, id sine du¬
bio & negligentia, procurat paratissimè.
Altera Suppositio.
Deinde, quanquam sit sagis inimicus,
in quantum toti humano quoque ge¬
neri insensissimus hostis est: saltem qua¬
tenus