855
IN SOLE TABERNACULUM.
782
ctum primitivum Solare, & caloris, non
retrospicientes, quod ipsimet spiritus ex
se sint frigidi, pereatque in instanti illo¬
rum calor, simulatque à cordis radio &
subsidio dirimuntur. Mirum admodum,
quòd quibus tota vitalium & non vitali¬
um tragoedia caloribus adscribitur, nesci¬
tum & indeterminatum sit hactenus. Vtrum,
alteri praevaleat in origine, & sustentacu¬
lo caloris. Etenim cum nec Cor, nec ejus.
dem spiritus vitalis, ex sui natura & sub¬
stantia caleant originaliter; hactenus ne se¬
mel quidem cogitatum est, unde nobis ca¬
lor adveniat, vel insit ab origine uniuscu¬
jusque. Cum enim cognitio sui ipsius sit
scientiarum potissima, tam in moralibus,
quàm naturalibus: saltem nunquam Scholas
pudere debuisset, inquisivisse caloris &
vitae fontem in rebus. Quantae inde tene¬
brae remanserint in sanando, in custodien¬
do vitam, novit Deus. Hanc proinde tesse¬
ram, à iuventute mecum discussi, hoc mo¬
do. Primum cognovi ignem prout limite
de formis, non esse accidens neque sub¬
stantiam. Multóque minus elementum.
Quod alibi pleno philosophiae velo de¬
monstravi. Dein quod Sol propria ca¬
leret dote: e Ignis culinae similiter datus
licet, pro fabro, ac morte artificum ma¬
nibus substrata. Obi verò uterque nos de¬
serit, esse nobis silicem & chalybem, unde
nobis Ignem struimus. Ex duobus nimi¬
rum frigidis & mortuis ignem excutimus.
Sic & aquas thermarum sub terra, ex sale
& sulfure volatilibus accenduntur. unde
didici, quòd spiritus salis ideo debeat esse
salsus & volatilis, & sanguis arterialis sit
partim salsus, partimque pinguis atque
sulfureus: tum demum, quòd deberet es¬
se pulsuum concussio, non quidem ad re¬
frigerium (ut alioqui somniant Scholae)
sed scilicet; ut sicut butyrum ex lacte fit
per concussionem: ita ex sanguine sulfur¬
vitale. Quod deinde per ejusdem operae,
concussionem, in spiritu volatili lumen
concipit, propagaturque formale sive vita¬
le lumen: tanquam lumen de lumine sum¬
tum. Spiritus salsi nimirum, & sulfur san¬
guineum, in theca cordis per pulsum sese
confricant, & accenditur lumen formale
cum calore, in spiritu vitali: à lumine in¬
quam solaris spiritus intimi, & insiti, in
quo est tabernaculum Solis specifici, us¬
que in mundi finem. In hoc Sole huma¬
no posuit Omnipotens tabernaculum su¬
um, suasque delicias, regnum suum, cum
omnibus charismatibus suis. Lumen au¬
tem quod concutiendo concipitur, non
fit quidem de novo, ut à silice & ferro: sed
propagatur per adeptionem materiae, ex
lumine Solari specifico & humano, sive
accenditur & dilatatur. Vniversale qui¬
dem ibi, & vitale est, consistens in punctis
luminis temperati: estque ex parte pro¬
ductionis in natura quidem specificum, ac
determinatum pro vita humana: sed indi¬
viduatur omnifariam ab eo, qui posuit
tabernaculum vitale in specierum Sole.
Ex quo tabernaculo inde illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum.
Quia Dominus esus est incomprehensi¬
bili modo lux, vita, initium, via, veritas, &
totum omnium. Sicut enim non potest vi¬
ta per momentum subsistere absque lumi¬
noso spiritu, à quo illuminatur & anima¬
tur in habitatione Solis: Ita nec anima, nec
vita ullatenus unico momento, absque
gratia ejusdem aeterni luminis subsistere
queunt. Concepi autem qualitatem & in¬
tensionem caloris, resultantis ex isto lu¬
mine: quatenus totum corpus humanum,
pendens forte libras 200, calet actuali te¬
pore, quodque sine isto vitae lumine mox
frigeret, essetque cadaver. Est ergo tan¬
tum caloris in corde, quantum sufficit
diffundendo tepori per libras totidem a¬
quae alias frigidae. Vita ergo specierum,
ut in simplici, & non unito lumine consi¬
stit. Mysterium providentiae Divinae con¬
tinet. Etenim igneum lumen utcumque
propter distantiam sit mitigatum, inque
teporem foventem reductum: naturali¬
ter tamen nequit sistere, quin ad culmen
luminis connexi non conspiret, adeóque
ad