855
INFANTIS NUTRITIO AD VITAM LONGAM. 783
ad sui ruinam sive interitum contendat.
Providit ergo Pater & dispensator lumi¬
num, qui in Solis tabernaculo sedens, lu¬
mina per species, & repagula constrinxit.
Hic sufficit ostendisse paganici erroris re¬
liquias esse, ac planè blasphemas, dixisse:
Homo hominem generat, & Sol. Cum vita¬
non sit Solis: sed solarum actionum sublu¬
narium fomenta, excitamenta, ut & impe¬
dimenta, vitae inservientia.
INFANTIS NUTRITIO AD VITAM LONGAM.
LIquet iam, vitam non ex astris
esse: sed ex vi seminaria paren¬
tum, vitam esse brevem, mor¬
bosam, sanam, vegetamque.
Determinatur nempe pro in
dole seminis, & truncorum, non minùs
quoque secundùm alimentorum & clima¬
tum bonitates. Inter vitae longae impedi¬
menta est infirma foetus constitutio, infan¬
tis mala nutritio. Generato ergo & parto
foetu, spectanda est alimenti quantitas
qualitasque: cum ejus corpusculum ali, &
grandescere, adeóque constitui debeat:
sitque praecipuè iam notum, quòd succus
alimentarius in puero, adoptetur in haere¬
ditatem radicalis. Natura enim destinavit
lac in uberibus pro cibo & potu infantuli,
quod ipsi alimentum cum brutis commu¬
ne cessit. Putatum esset à quibusdam, in¬
iuriosum Deo fore, si de alio alimento co¬
gitemus: quasi è mediis non semper ele¬
gisset, quod esset longè optimum. At sanè
erit ne Deus naturae vitricus, & natura ipsa
noverca, quòd non panem nec vinum, sed
grana & uvas duntaxat fecerit: Natura re¬
gitur digito Dei. Ita est. Lac ergo, ut ali¬
mentum ordinarium, ad vivendum suffi¬
cienter praebuit: non autem ut vitae lon¬
gae inserviret. Non enim natura amplius
de vita longa est meditata, postquam co¬
gnovit authorem suum vitam accurtasse,
nec velle unumquemque longaevum. Lac
autem unicuique ex aequo in cibum dede¬
rit. Etenim morborum exercitum in natu¬
ram misit, ut mille mortis praecocitates, ad
vite fundamenta vergerent in ruinam. Na¬
tura ergo per lac satisdat finibus sui au¬
thoris, deditque alimentum belluinum.
Sed doctrina vitae longae valde est hetero¬
clita: scioque illam inter divinitus electos
filios artis usque in occultis permansuram.
Doctrina ergo praesens non spectat cursum
naturae ordinarium: sed novam metam.
Non itaque me naturae iniurium autumo,
si insolitum alimentum lacti praetulero. In
lacte siquidem plurima ingruunt incom¬
moda. Inprimis lac grumescens vomitio¬
nes frequentes, vermes, termina, febres,
diarrhoeas, epilepsias, convulsiones persae¬
pe profert, multasque necis inopinas oc¬
casiones continet. Lac enim in stomacho,
proprio loci fermento obediens, necessa¬
riò acescit, antequam in alimentum verta¬
tur; cui si novus succedat lactis suctus, du¬
rus tenello stomacho lactis grumus incun¬
bit, qui in glebas occalescens caseum
mentitur tenacem, non secus multo atque
lac intra ubera non rarò concrescit, & non
nisi cum apostemate erumpit. Quod cùm
digestioni pertinaciter resistat, si non et¬
iam valdè nocuum fuerit, mox saltem pu¬
trescit, amaricat, flavescit, viridescit, ni¬
dorem contrahit, & pylorum alienat: unde
praefato morborum clades saepe excitan¬
tur. Infans enim dudum sugit, frequenter
repetit. Lac primum est coagulatum, aliud
recens intromittitur tertio sextoque, fitque
commistio omnium, ac idumque praeter
naturam alienum concitatur ejulatibus,
fitque coagulum commune ex omnibus.
In quo heterogeneitatis manifesta, sequi¬
turque recens suctum, symbolum cascati,
nidorosi, & putrefacti. Haec vitia fere sunt
inevitabilia, suntque peccata lactis mate¬
rialia, quae recens foetus editus ex origine
piare incipit, quasi ab ortu mater insidias,
mortisque comminationes suo infantulo
struat. Sunt insuper alia lactis crimina, oc¬
culto¬