855
786
ARCANA PARACELSI.
quae est muris aut muscae? ergo & con¬
sequenter extensio loci in cerebro pro
equo quoque decies milliés major esset,
quàm pro mure, adeoque cerebrum totum
vix memorandis duobus sufficeret equis.
Vt cum locus deficeret, potiùs recordater
medii bonis, quàm integri. Imò longè me¬
liùs recordarer rerum hinc ab uno anno
praeteritorum, quàm quae quandoque in
pueritia mihi obvenerint. Vidi enim pue¬
rum, qui secundum Aeneidos memoriter
didicerit, qui vix centesimum versum in¬
telligeret. Adeóque singula verba requi¬
rebant totidem sigilla, & horum locos. Sin¬
verò nullum locum sigilla conceptuum re¬
quirerent, nec extensionem sui, in cerebro
occupent. Ergo nil sigillatur, nullumque
est sigillatum, & hebes & Scholarum com¬
paratio. Nimis enim lutosae sunt Scholae,
quae munia vitalium aut principum pote¬
statum, qualitatibus primis aut secundis
adscribunt. Sed quid agent miserae, si vix
digitum ab hisce corporum accidentibus
se offerre ausint: neglectis igitur duritici,
ariditatis & teneritudinis respectibus
Scholaribus ad causam brevis vitae deve¬
nio. Dixi nimirum ex labascente potesta¬
tum vitalium vigore, vitam necessariò ac
proportionaliter diminui. Vnde verò ipsae
potestates velut obducta ferrugine sene¬
scant, ac paulatim desinant, repetam.
Quod sanguis atque cruor tandem succes¬
sivè transmutentur in nutrimentum alen¬
darum partium, absolutaque accretione
adolescentie irroretur quidem succus inde
paratus in singulas partes solidas, iisque
agglutinetur mucilaginosus aliquis atque
spermaticus liquor: sed non ampliùs du¬
dum cum iis permanet: Sed consumtus,
confectusque partium fermento non am¬
pliùs coagulante (prout alias sub accreti¬
one fieri solitum erat) exhalat totus absque
residentia, fece, aut residuitate reliquia¬
rum. Iste ergò est cruoris epilogus. Quod
tandem in suae tragoediae finem, exhala¬
tione tenus totus expellatur, per insensi¬
lem transpirationem, postquam functio¬
nes humectationis obierit. Itaque dum
iam liquor ille per intima commistus, per¬
functaque digestione, effluviotenus exha¬
lat, non potest non indolem excrementi
assumsisse. Vnde aequè inevitabiliter con¬
sequitur, Vitalem inhaerentem, & visceri¬
bus conjugatum spiritum, simulque ejus¬
dem potestates insitas, continuo necessita¬
toque suffitu hebetari, alienari, atque tan¬
dem exstingui. Haec est igitur vitae brevis
causa continens ac naturalis. Considera¬
tio ergo vitae longae tota, circa conserva¬
tionem potestatum vitalium versatur. Non
est enim sat, cunctis membris cruorem ad¬
esse, volupe suo cruore desiderato ali. Ne¬
que iterum sufficit spiritum insitum hacte¬
nus ab influo sat recreari, continuata nu¬
tritionis substitutione. Nil enim in vitae
palaestra actum, nisi potestates seminales,
characteres inquam vitales, ab exitio prae¬
serventur iam commemorato. Alioquin
enim spiritus ad nuditatem reducuntur, &
attenuantur, unde dies nostri necessariò
abbreviantur. Siquidem sensim characte¬
rem potestatum, sive dona seminis amittit,
fit spiritus non animantati, sive Gas instar.
Non enim etsi in figuris & machinis defi¬
ciat motus perpetuus, eò quod non sit in
viribus moventibus proportio subsecutiva¬
majoris ad minus requisita, ut aliquid mo¬
veat aliud: at sanè hoc locum habet in re¬
bus, quae seipsum non moverit, neque mo¬
vendo accrescere aut roborari valent. Id¬
eóque consideratu indigna in rebus semi¬
nalibus. Siquidem generationes naturales
in mundi usque finem constantes suffici¬
ent, ut nimirum species, harumque robora
perseverent integra, semenque nequa¬
quam imminutum de se gignant. Per con¬
sequens etiam, si quadragenarius generet
sibi pridem similem: poterit vita quadra¬
genaria continuari in vigore sibi adole¬
scenti coaequata, nisi vitium rupti fili ali¬
unde irruat, ut dixi. Studiosè itaque inda¬
gandum, an in natura sint sperandae reli¬
quiae arboris vitae, vel succenturiatae sub¬
stitutiones: per quas scilicet, quicquid
demum